Humanitext Reader

凯撒 · 高卢战记 §8.7.1-8.7.8

进军贝洛瓦基人领地与获取敌情

第 356 段,共 404 段 · 拉丁语

内容简介

凯撒入侵贝洛瓦基人的领地,并从俘虏处获悉了他们的营地位置、同盟部落、首领以及作战计划。

§8.7.1His copiis coactis ad Bellovacos proficiscitur castrisque in eorum finibus positis equitum turmas dimittit in omnes partes ad aliquos excipiendos ex quibus hostium consilia cognosceret.
集结了这些军队之后,他便朝贝洛瓦基人那里出发,并在他们的领地内安营扎寨,随后向各处派出骑兵分队,以期俘获一些人,好从他们口中探知敌人的计划。
§8.7.2Equites officio functi renuntiant paucos in aedificiis esse inventos, atque hos, non qui agrorum colendorum causa remansissent (namque esse undique diligenter demigratum), sed qui speculandi causa essent remissi.
执行完任务的骑兵们回报说,在房屋中只发现了极少数人,而且这些人留下来并不是为了耕作农田(因为各处都已进行了彻底的撤退),而是为了进行侦察而被送回来的。
§8.7.3A quibus cum quaereret Caesar quo loco multitudo esset Bellovacorum quodve esset consilium eorum, inveniebat Bellovacos omnes qui arma ferre possent in unum locum convenisse, §8.7.4itemque Ambianos, Aulercos, Caletos, Veliocasses, Atrebatas; locum castris excelsum in silva circumdata palude delegisse, impedimenta omnia in ulteriores silvas contulisse.
当凯撒向他们询问贝洛瓦基人的大军身在何处、他们的计划是什么时,他得知所有能拿起武器的贝洛瓦基人都已集结在一处,同样集结的还有安比亚尼人、奥勒尔基人、卡莱蒂人、维리오卡塞斯人、阿特雷巴特人;他们选择了一处被沼泽包围的森林中的高地作为营地,并已将所有辎重转移到了更深处的森林里。
§8.7.5Complures esse principes belli auctores, sed multitudinem maxime Correo obtemperare, quod ei summo esse odio nomen populi Romani intellexissent.
虽有许多首领是战争的煽动者,但民众最为服从科雷乌斯,因为他们知道罗马人民的名字最令他痛恨。
§8.7.6Paucis ante diebus ex his castris Atrebatem Commium discessisse ad auxilia Germanorum adducenda; quorum et vicinitas propinqua et multitudo esset infinita.
几天前,阿特雷巴特人康米乌斯已从该营地出发去搬取日耳曼人的援军;而日耳曼人既近在咫尺,且人数无穷无尽。
§8.7.7Constituisse autem Bellovacos omnium principum consensu, summa plebis cupiditate, si, ut diceretur, Caesar cum tribus legionibus veniret, offerre se ad dimicandum, ne miseriore ac duriore postea condicione cum toto exercitu decertare cogerentur; §8.7.8si maiores copias adduceret, in eo loco permanere quem delegissent, pabulatione autem, quae propter anni tempus cum exigua tum disiecta esset, et frumentatione et reliquo commeatu ex insidiis prohibere Romanos.
此外,贝洛瓦基人经所有首领一致同意、并在平民的极大热望下决定,如果正如传闻所说,凯撒只带领三个军团前来,他们就主动迎战,以免日后在更悲惨、更艰难的条件下被迫与凯撒的全军决战;如果他带来更多的军队,他们就坚守在所选的地方,并利用伏兵,使罗马人无法进行因季节原因既稀少又分散的采草,以及采粮和其他补给。

词汇与语法注释

  1. 8.7.1cognosceret — 由关系代词 `quibus`(先行词为 `aliquos`)引导的从句中使用了虚拟式(未完成过去时),表示目的(“以便从他们那里探知敌人的计划”)。
  2. 8.7.2esse undique diligenter demigratum — 在间接引语中嵌套的原因从句中,不及物动词 `demigro`(搬迁,撤离)的被动不定式 `esse demigratum` 被用作无人称结构,意为“各处都已进行了彻底的撤退”。
  3. 8.7.5ei summo esse odio — “双与格”句法结构。代词 `ei`(对他而言,利害与格)与名词 `summo odio`(作为极大憎恨的对象,目的与格)与系动词 `esse` 连用,表示“罗马人民的名字对他而言是极度憎恨的对象”。

引用这一段

凯撒, 高卢战记 §8.7.1-8.7.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0448.phi001.humanitext-lat2:8.7.1-8.7.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。