Humanitext Reader

凯撒 · 高卢战记 §8.48.1-8.48.11

沃鲁塞努斯与康米乌斯的单挑及求和

第 397 段,共 404 段 · 拉丁语

内容简介

描绘了安东尼乌斯的部下沃鲁塞努斯与康米乌斯之间激烈单挑。沃鲁塞努斯身受重伤,但罗马军队击退了敌人,康米乌斯通过送出人质求和。最后作者提及了本卷的写作方针。

§8.48.1Erat attributus Antonio praefectus equitum C. Volusenus Quadratus qui cum eo hibernaret.
骑兵长官盖乌斯·沃鲁塞努斯·夸德拉图斯已被分配给安东尼乌斯,以便与他一同冬营。
Hunc Antonius ad persequendum equitatum hostium mittit.
安东尼乌斯派他去追击敌人的骑兵。
§8.48.2Volusenus ad eam virtutem, quae singularis erat in eo, magnum odium Commi adiungebat, quo libentius id faceret quod imperabatur.
沃鲁塞努斯在他自身特有的非凡勇气之外,还加上了对康米乌斯的极大仇恨,以便能更乐意地执行被命令的事。
Itaque dispositis insidiis saepius equites eius adgressus secunda proelia faciebat.
因此,他设下埋伏,屡次袭击对方的骑兵,并打了几场胜仗。
§8.48.3Novissime, cum vehementius contenderetur, ac Volusenus ipsius intercipiendi Commi cupiditate pertinacius eum cum paucis insecutus esset, ille autem fuga vehementi Volusenum produxisset longius, inimicus homini suorum invocat fidem atque auxilium, ne sua vulnera per fidem imposita paterentur impunita, conversoque equo se a ceteris incautius permittit in praefectum.
终于,在战斗进行得更加激烈时,沃鲁塞努斯出于捕获康米乌斯本人的强烈渴望,率领少数部下极为执拗地追击他,而后者则通过迅猛的逃跑,将沃鲁塞努斯引诱得太远,这位男子的宿敌呼唤自己部下的忠诚与援助,让他们不要容忍自己那在信义幌子下被强加的伤口不受惩罚地过去;他拨转马头,不顾危险地脱离其他人,直冲向这位长官。
§8.48.4Faciunt hoc idem omnes eius equites paucosque nostros convertunt atque insequuntur.
他的所有骑兵也都这样做,使我们少数的士兵转身退却并加以追击。
§8.48.5Commius incensum calcaribus equum coniungit equo Quadrati lanceaque infesta magnis viribus medium femur traicit Voluseni.
康米乌斯将用马刺催开的战马并到夸德拉图斯的战马旁,用指向对方的标枪以极大的力量刺穿了沃鲁塞努斯的大腿中部。
§8.48.6Praefecto vulnerato non dubitant nostri resistere et conversis equis hostem pellere.
骑兵长官受伤后,我们的士兵毫不犹豫地进行抵抗,拨转马头击退了敌人。
§8.48.7Quod ubi accidit, complures hostium magno nostrorum impetu perculsi vulnerantur ac partim in fuga proteruntur, partim intercipiuntur;
这情况发生后,许多敌军被我们士兵的猛烈冲击所震慑而受伤,部分在逃跑中被践踏,部分被拦截捕获;其领袖凭借马的速度逃脱了这一灾难。
quod malum dux equi velocitate evitavit: graviter adeo vulneratus praefectus, ut vitae periculum aditurus videretur, refertur in castra.
长官受了如此重伤,以至于似乎要面临生命危险,被抬回了营地。
§8.48.8Commius autem sive expiato suo dolore sive magna parte amissa suorum legatos ad Antonium mittit seque et ibi futurum, ubi praescripserit, et ea facturum, quae imperarit, obsidibus firmat; §8.48.9unum illud orat, ut timori suo concedatur, ne in conspectum veniat cuiusquam Romani.
康米乌斯无论是因自己的痛苦得到了昭雪,还是因失去了大部分部下,便派使者去见安东尼乌斯,并通过人质保证他既会留在对方指定的地方,也会执行对方所命令的事情;他仅请求这一件事,即容许他的恐惧,不让他出现在任何罗马人的面前。
Cuius postulationem Antonius cum iudicaret ab iusto nasci timore, veniam petenti dedit, obsides accepit.
当安东尼乌斯判断他的这一要求源于正当的恐惧时,便向恳求的他赐予了宽恕,并接受了人质。
§8.48.10Scio Caesarem singulorum annorum singulos commentarios confecisse; quod ego non existimavi mihi esse faciendum, propterea quod insequens annus, L. Paulo C. Marcello consulibus, nullas habet magnopere Galliae res gestas.
我知道凯撒为每一年都撰写了单独的纪事;但我认为自己不应该这样做,因为在接下来的那一年,即卢基乌斯·保卢斯和盖乌斯·马尔凯鲁斯担任执政官的那一年,在加利阿并没有什么值得大书特书的战功。
§8.48.11Ne quis tamen ignoraret, quibus in locis Caesar exercitusque eo tempore fuissent, pauca esse scribenda coniungendaque huic commentario statui.
然而,为了不让任何人不知道凯撒和军队在那个时候处于什么地方,我决定应当写下寥寥数语,并将其并入这本纪事中。

词汇与语法注释

  1. 8.48.2quo libentius id faceret — 因为存在比较级 `libentius`,所以使用了 `quo` 代替表示目的的连词 `ut`。这是一种标准的构文,表示“以便由此更乐意地做……”。
  2. 8.48.3ne sua vulnera per fidem imposita paterentur impunita — `per fidem` 意为“在誓言的信义幌子下(通过欺骗手段)”,背景是此前沃鲁塞努斯等人在和平谈判席上企图刺杀康米乌斯的事件(第8卷第23章)。`paterentur` 是 `patior`(容忍、允许)的未完成过去时虚拟语气第三人称复数,其主语为 `vulnera`;`impunita`(中性复数主格)作主语补足语,整句意为“以免他们容忍他的伤口不受惩罚地过去”。
  3. 8.48.9ut timori suo concedatur — 无人称被动语态 `concedatur` 与与格 `timori suo` 相结合,字面意思是“以便对他的恐惧做出让步”。接下来的 `ne` 从句限定了应当被准许的具体内容(即不出现在任何罗马人面前)。

引用这一段

凯撒, 高卢战记 §8.48.1-8.48.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0448.phi001.humanitext-lat2:8.48.1-8.48.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。