§8.38.1Caesar interim M. Antonium quaestorem cum cohortibus XV in Bellovacis relinquit, ne qua rursus novorum consiliorum capiendorum Belgis facultas daretur.
与此同时,恺撒将财务官马克·安东尼和十五个步兵大队留在了贝洛瓦基人那里,以免比尔盖人再次获得策划新阴谋的机会。
§8.38.2Ipse reliquas civitates adit, obsides plures imperat, timentes omnium animos consolatione sanat.
他自己则访问了其余的部族,要求他们提供更多的人质,并用安慰之词抚平所有恐惧之人的心灵。
§8.38.3Cum in Carnutes venisset, quorum in civitate superiore commentario Caesar exposuit initium belli esse ortum, quod praecipue eos propter conscientiam facti timere animadvertebat, quo celerius civitatem timore liberaret, principem sceleris illius et concitatorem belli, Gutruatum, ad supplicium depoposcit.
当他来到卡尔努特斯人那里时(恺撒在前一卷中已说明战争的爆发正是起源于他们的部族中),因为他注意到他们由于对自身所犯罪行的自觉而尤为恐惧,为了更快地将该部族从恐惧中释放出来,他要求交出那场罪行的首脑和战争的煽动者古特鲁阿图斯以处以极刑。
§8.38.4Qui etsi ne civibus quidem suis se committebat, tamen celeriter omnium cura quaesitus in castra perducitur.
虽然他甚至不信任自己的同胞,但由于众人的悉心搜寻,他还是很快被抓获并带到了营地。
§8.38.5Cogitur in eius supplicium Caesar contra suam naturam concursu maximo militum, qui ei omnia pericula et detrimenta belli accepta referebant, adeo ut verberibus exanimatum corpus securi feriretur.
恺撒违背自己温和的天性,在士兵们的极力群聚要求下,被迫对他处以极刑,因为士兵们将战争的所有危险和损失都归咎于他,以致于他被鞭笞致死的尸体最后被用斧头斩首。