§8.1.1Omni Gallia devicta Caesar cum a superiore aestate nullum bellandi tempus intermisisset militesque hibernorum quiete reficere a tantis laboribus vellet, complures eodem tempore civitates renovare belli consilia nuntiabantur coniurationesque facere.
在全高卢被征服之后,尽管凯撒自前一个夏天以来没有中断过任何作战时间,并希望让士兵们通过冬营的休整从如此巨大的劳苦中恢复过来,但据报道,有几个部落同时在重新策划战争并结成同盟。
§8.1.2Cuius rei verisimilis causa adferebatur, quod Gallis omnibus cognitum esset neque ulla multitudine in unum locum coacta resisti posse Romanis, nec, si diversa bella complures eodem tempore intulissent civitates, satis auxili aut spati aut copiarum habiturum exercitum populi Romani ad omnia persequenda; non esse autem alicui civitati sortem incommodi recusandam, si tali mora reliquae possent se vindicare in libertatem.
此事被提出了一个看似合理的理由,即所有高卢人都已知道:无论把多少人马聚集在一处,都无法抵抗罗马人;但如果多个部落在同一时间发动不同的战争,罗马人民的军队就不会有足够的援助、时间或兵力来应对所有这些战争;此外,如果通过这样的拖延,其余的部落能够重获自由,那么任何一个部落都不应当拒绝承担不幸的命运。