§7.8.1His rebus comparatis, represso iam Lucterio et remoto, quod intrare intra praesidia periculosum putabat, in Helvios proficiscitur.
这些准备工作就绪后,由于卢克特里乌斯已被压制并被驱逐,因为他认为进入守备队内部是危险的,恺撒便向赫尔维人的领地出发。
§7.8.2Etsi mons Cevenna, qui Arvernos ab Helviis discludit, durissimo tempore anni altissima nive iter impediebat, tamen discussa nive sex in altitudinem pedum atque ita viis patefactis summo militum sudore ad fines Arvernorum pervenit.
虽然在一年中最严酷的时节,将阿尔维尼人与赫尔维人隔开的塞温纳山脉因极深的积雪而阻碍着行军,但凭借兵士们极大的汗水,扫清了深达六英尺的积雪,从而开辟了道路,恺撒抵达了阿尔维尼人的边界。
§7.8.3Quibus oppressis inopinantibus, quod se Cevenna ut muro munitos existimabant, ac ne singulari quidem umquam homini eo tempore anni semitae patuerant, equitibus imperat, ut quam latissime possint vagentur et quam maximum hostibus terrorem inferant.
当这些人在毫无防备的情况下遭到袭击时,因为他们认为自己有塞温纳山脉如城墙般的保护,而且在一年中的这个时节,哪怕是一个单身行人也从未有过通路,恺撒便命令骑兵尽可能广泛地活动,并给敌人造成最大的恐慌。
§7.8.4Celeriter haec fama ac nuntiis ad Vercingetorigem perferuntur; quem perterriti omnes Arverni circumsistunt atque obsecrant, ut suis fortunis consulat, neve ab hostibus diripiantur, praesertim cum videat omne ad se bellum translatum.
这些事情通过传闻和信使迅速传到了维钦托利那里;所有惊恐万状的阿尔维尼人围住他,央求他为他们的财产着想,不要让他们遭到敌人的洗劫,特别是当他看到整个战争已经转移到他们身上时。
§7.8.5Quorum ille precibus permotus castra ex Biturigibus movet in Arvernos versus.
他为他们的请求所动,将营地从毕图里格斯人那里向阿尔维尼人方向移动。