§7.75.1Dum haec apud Alesiam geruntur, Galli concilio principum indicto non omnes eos qui arma ferre possent, ut censuit Vercingetorix, convocandos statuunt, sed certum numerum cuique ex civitate imperandum, ne tanta multitudine confusa nec moderari nec discernere suos nec frumentandi rationem habere possent.
在阿莱西亚进行这些事情的同时,高卢人召集了首领会议,决定不应当像维钦托利所主张的那样,召集所有能够拿起武器的人,而是应当向每个部落要求一定的人数,以免由于如此庞大而混乱的人群,使他们既无法控制,也无法辨认各自的士兵,更无法保障粮食供给。
§7.75.2Imperant Aeduis atque eorum clientibus, Segusiavis, Ambivaretis, Aulercis Brannovicibus, Blannoviis, milia XXXV; parem numerum Arvernis adiunctis Eleutetis, Cadurcis, Gabalis, Vellaviis, qui sub imperio Arvernorum esse consuerunt; Sequanis, §7.75.3Senonibus, Biturigibus, Santonis, Rutenis, Carnutibus duodena milia; Bellovacis X; totidem Lemovicibus; octona Pictonibus et Turonis et Parisiis et Helvetiis; [Suessionibus,] Ambianis, Mediomatricis, Petrocoriis, Nerviis, Morinis, Nitiobrigibus quina milia; Aulercis Cenomanis totidem; Atrebatibus [IIII milibus]; Veliocassis, Lexoviis et Aulercis Eburovicibus terna; Rauracis et Boiis bina; §7.75.4[XXX milia] universis civitatibus, quae Oceanum attingunt quaeque eorum consuetudine Armoricae appellantur, quo sunt in numero Curiosolites, Redones, Ambibarii, Caletes, Osismi, Veneti, Lemovices, Venelli.
他们向埃杜伊人及其附属部落(塞古西亚维人、安比瓦雷蒂人、奥勒尔基-布兰诺维克斯人和布兰诺维人)征集三万五千人;向阿尔维尼人及其联合的埃勒乌特蒂人、卡杜尔基人、加巴利人和韦拉维人(这些人习惯于在阿尔维尼人的统治之下)征集同等数量的人;向塞夸尼人、塞诺内斯人、比图里格斯人、桑托内斯人、鲁特尼人、卡尔努特斯人各征集一万二千人;向贝洛瓦基人征集一万人;向雷莫维克斯人征集相同数量的人;向皮克托内斯人、图罗内斯人、巴黎西人和赫尔维蒂人各征集八千人;向[苏埃西奥内斯人、]安比阿尼人、梅迪奥马特里基人、佩特罗科里人、内尔维人、莫里尼人和尼蒂奥布里格斯人各征集五千人;向奥勒尔基-塞诺马尼人征集相同数量的人;向阿特雷巴特斯人征集[四千人];向维利奥卡塞斯人、雷克索维人和奥勒尔基-埃布罗维克斯人各征集三千人;向劳拉基人和波伊人各征集二千人;向所有临近大洋、在他们的习惯中被称为阿摩里卡的部落,总共征集[三万人],在这些部落中包括库里奥索里特斯人、雷多内斯人、安比巴里人、卡莱特斯人、奥西斯米人、威内蒂人、雷莫维克斯人和维内利人。
§7.75.5Ex his Bellovaci suum numerum non compleverunt, quod se suo nomine atque arbitrio cum Romanis bellum gesturos dicebant neque cuiusquam imperio obtemperaturos; rogati tamen ab Commio pro eius hospitio duo milia una miserunt.
在这些部落中,贝洛瓦基人没有填满他们的名额,因为他们说他们将以自己的名义和裁量与罗马人作战,而不听从任何人的命令;然而,由于康米乌斯看在(与他们的)客卿款待关系的份上提出请求,他们还是一起派去了二千人。