§7.3.1Vbi ea dies venit, Carnutes Cotuato et Conconnetodumno ducibus, desperatis hominibus, Cenabum signo dato concurrunt civesque Romanos, qui negotiandi causa ibi constiterant, in his Gaium Fufium Citam, honestum equitem Romanum, qui rei frumentariae iussu Caesaris praeerat, interficiunt bonaque eorum diripiunt.
当那天到来时,卡尔努特斯人在亡命之徒科图阿图斯和康孔内托杜姆努斯的率领下,一听到信号就冲进凯纳布姆,杀害了因经商而在此定居的罗马公民,掠夺了他们的财产,其中包括罗马高贵的骑士盖乌斯·富菲乌斯·奇塔,他曾奉恺撒之命主管粮食供应。
§7.3.2Celeriter ad omnes Galliae civitates fama perfertur.
消息迅速传遍了高卢的所有城邦。
Nam ubicumque maior atque illustrior incidit res, clamore per agros regionesque significant; hunc alii deinceps excipiunt et proximis tradunt, ut tum accidit.
因为每当发生重大而显著的事件时,他们就会在田野和地区间用呼喊声来传递信号;其他人则依次接力,传给邻近的人,当时的情况正是如此。
§7.3.3Nam quae Cenabi oriente sole gesta essent, ante primam confectam vigiliam in finibus Arvernorum audita sunt, quod spatium est milium passuum circiter centum LX.
因为日出时分在凯纳布姆所发生的事,在第一更天结束前就在阿维尔尼人的领地被听到了,这两地之间的距离大约是一百六十英里。