§7.24.1His tot rebus impedita oppugnatione milites, cum toto tempore frigore et assiduis imbribus tardarentur, tamen continenti labore omnia haec superaverunt et diebus XXV aggerem latum pedes CCCXXX, altum pedes LXXX exstruxerunt.
尽管攻城战因如此多的阻碍而受到耽搁,士兵们在整个期间也因寒冷和不断的连阴雨而延误了进度,但他们仍然凭借不懈的劳作克服了所有这些困难,并在二十五天内筑起了一座宽三百三十英尺、高八十英尺的土垒。
§7.24.2Cum is murum hostium paene contingeret, et Caesar ad opus consuetudine excubaret militesque hortaretur, ne quod omnino tempus ab opere intermitteretur, paulo ante tertiam vigiliam est animadversum fumare aggerem, quem cuniculo hostes succenderant,
当这座土垒几乎触及敌人的城墙,而凯撒按照惯例在工事旁警戒,并鼓励士兵们绝不要让任何时间从工作中中断时,就在第三更天前不久,有人注意到敌军通过坑道纵火的土垒正在冒烟。
§7.24.3eodemque tempore toto muro clamore sublato duabus portis ab utroque latere turrium eruptio fiebat.
与此同时,整座城墙上响起了呐喊声,敌军从塔楼两侧的两个城门发起了突击。
§7.24.4Alii faces atque aridam materiem de muro in aggerem eminus iaciebant, picem reliquasque res, quibus ignis excitari potest, fundebant, ut quo primum curreretur aut cui rei ferretur auxilium vix ratio iniri posset.
其他人则从城墙上远处向土垒投掷火把和干柴,并浇下沥青及其他可以助燃的物品,以至于几乎无法决定应当先奔向何处,或者应当对何处提供援助。
§7.24.5Tamen, quod instituto Caesaris semper duae legiones pro castris excubabant pluresque partitis temporibus erant in opere, celeriter factum est, ut alii eruptionibus resisterent, alii turres reducerent aggeremque interscinderent, omnis vero ex castris multitudo ad restinguendum concurreret.
然而,由于根据凯撒的规章,始终有两个军团在营地前警戒,且有更多的人轮流参与工事,因而很快就做到了:一部分人抵抗敌人的突击,另一部分人撤回塔楼并切断土垒,而营地里的所有群众则一同奔去灭火。