§7.23.1Muri autem omnes Gallici hac fere forma sunt.
然而,所有高卢城墙的构造大体如下。
Trabes derectae perpetuae in longitudinem paribus intervallis, distantes inter se binos pedes, in solo collocantur.
笔直的梁木以等距离置于地面上,彼此相隔两英尺,贯穿整个墙的厚度。
§7.23.2Hae revinciuntur introrsus et multo aggere vestiuntur: ea autem, quae diximus, intervalla grandibus in fronte saxis effarciuntur.
这些梁木在内侧被紧固在一起,并用大量的土覆盖;而我们所说的那些间隙,则在正面用巨大的石头填满。
§7.23.3His collocatis et coagmentatis alius insuper ordo additur, ut idem illud intervallum servetur neque inter se contingant trabes, sed paribus intermissae spatiis singulae singulis saxis interiectis arte contineantur.
当这些梁木被安置并接合好后,上面再加一层,以便保持同样的空间,使梁木彼此不相接触,而是保持等距,由夹在中间的各块石头将一根根梁木牢牢固定。
§7.23.4Sic deinceps omne opus contexitur, dum iusta muri altitudo expleatur.
如此依次,整个建筑被构建起来,直到达到城墙的适当高度。
§7.23.5Hoc cum in speciem varietatemque opus deforme non est alternis trabibus ac saxis, quae rectis lineis suos ordines servant, tum ad utilitatem et defensionem urbium summam habet opportunitatem, quod et ab incendio lapis et ab ariete materia defendit, quae perpetuis trabibus pedes quadragenos plerumque introrsus revincta neque perrumpi neque distrahi potest.
这种建筑由于木梁与石头交替排列、并呈直线保持各自的行列,不仅在外观和多样性上不显难看,而且对于城市的实用与防卫具有极大的便利,因为石头可以防火,而木料可以防破城槌,后者通常在内侧由四十英尺长的连续梁木紧固在一起,既不能被攻破,也不能被拆毁。