§7.22.1Singulari militum nostrorum virtuti consilia cuiusque modi Gallorum occurrebant, ut est summae genus sollertiae atque ad omnia imitanda et efficienda, quae ab quoque traduntur, aptissimum.
面对我们士兵超凡的英勇,高卢人以各种计策来抗衡,因为他们是一个极具聪明才智的民族,非常善于模仿和制作任何由别人传授给他们的东西。
§7.22.2Nam et laqueis falces avertebant, quas, cum destinaverant, tormentis introrsus reducebant, et aggerem cuniculis subtrahebant, eo scientius quod apud eos magnae sunt ferrariae atque omne genus cuniculorum notum atque usitatum est.
因为他们既用套索将长柄挂钩拨开,并且在套牢之后,用机械将其向内拉回;又通过挖地道的方式从下方掏空土垒,他们做这件事越发熟练,是因为在他们那里有巨大的铁矿,而且各种地道工程都是他们所熟知和惯用的。
§7.22.3Totum autem murum ex omni parte turribus contabulaverant atque has coriis intexerant.
此外,他们还在城墙各处的上方都搭起了木塔,并用兽皮将这些木塔蒙起来。
§7.22.4Tum crebris diurnis nocturnisque eruptionibus aut aggeri ignem inferebant aut milites occupatos in opere adoriebantur, et nostrarum turrium altitudinem, quantum has cotidianus agger expresserat, §7.22.5commissis suarum turrium malis adaequabant, et apertos cuniculos praeusta et praeacuta materia et pice fervefacta et maximi ponderis saxis morabantur moenibusque appropinquare prohibebant.
接着,通过白天和夜间频繁的突袭,他们要么向土垒纵火,要么袭击正在劳作的士兵;而且,我军的塔楼随着每天土垒的升高而被抬高了多少,他们就通过拼接他们自己塔楼的支柱来使高度相等;他们还用烤过且削尖的木料、沸腾的沥青以及极重的石头来阻挡被挖开的地道,并阻止接近城墙。