§6.5.1Hac parte Galliae pacata totus et mente et animo in bellum Treverorum et Ambiorigis insistit.
在平定了高卢的这一部分之后,恺撒全身心地投入到与特雷维里人和安比奥里克斯的战争中。
§6.5.2Cavarinum cum equitatu Senonum secum proficisci iubet, ne quis aut ex huius iracundia aut ex eo, quod meruerat, odio civitatis motus exsistat.
他命令卡瓦里努斯率领塞诺内斯人的骑兵与他一同出发,以免因该人的暴躁脾气,或者因他自作自受而招致的部族憎恨,而在城邦中引起任何骚乱。
§6.5.3His rebus constitutis, quod pro explorato habebat Ambiorigem proelio non esse concertaturum, reliqua eius consilia animo circumspiciebat.
在安排好这些事情后,因为他确信安比奥里克斯不会在正规战中交锋,所以他开始在心中盘算其其余的计划。
§6.5.4Erant Menapii propinqui Eburonum finibus, perpetuis paludibus silvisque muniti, qui uni ex Gallia de pace ad Caesarem legatos numquam miserant.
梅纳皮人与埃布罗内斯人的领土相邻,有连绵不绝的沼泽和森林作为天然屏障,他们是高卢中唯一从未派使者向恺撒求和的部族。
Cum his esse hospitium Ambiorigi sciebat; item per Treveros venisse Germanis in amicitiam cognoverat.
恺撒知道安比奥里克斯与他们有客卿之好;同样,他也得知安比奥里克斯通过特雷维里人与日耳曼人建立了友谊。
§6.5.5Haec prius illi detrahenda auxilia existimabat quam ipsum bello lacesseret, ne desperata salute aut se in Menapios abderet aut cum Transrhenanis congredi cogeretur.
他认为,在亲自向安比奥里克斯发动战争之前,必须先剥夺他的这些援助,以免他在对安全感到绝望时,要么藏身于梅纳皮人之中,要么被迫去与莱茵河彼岸的人联合。
§6.5.6Hoc inito consilio totius exercitus impedimenta ad Labienum in Treveros mittit duasque legiones ad eum proficisci iubet; ipse cum legionibus expeditis quinque in Menapios proficiscitur.
制定了这个计划后,他将全军的辎重送往特雷维里人领地中的拉比埃努斯处,并命令两个军团向他那里出发;他自己则率领五个轻装军团向梅纳皮人领地进发。
§6.5.7Illi nulla coacta manu loci praesidio freti in silvas paludesque confugiunt suaque eodem conferunt.
梅纳皮人没有集结任何军队,而是依靠地形的防御,逃入了森林和沼泽,并将自己的财产也运到了那里。