§6.44.1Tali modo vastatis regionibus exercitum Caesar duarum cohortium damno Durocortorum Remorum reducit concilioque in eum locum Galliae indicto de coniuratione Senonum et Carnutum quaestionem habere instituit et de Accone, qui princeps eius consili fuerat, §6.44.2graviore sententia pronuntiata more maiorum supplicium sumpsit.
如此荒废了这些地区之后,恺撒损失了两个大队,将军队撤回雷米人的杜罗科托鲁姆;他在该地召集了高卢大会,决定对塞诺内斯人和卡尔努特斯人的阴谋进行审问;而对于那场阴谋的首领阿科,恺撒宣判了较重的判决,按照祖宗的惯例处死了他。
§6.44.3Non nulli iudicium veriti profugerunt.
有些人畏惧审判而逃跑了。
Quibus cum aqua atque igni interdixisset, duas legiones ad fines Treverorum, duas in Lingonibus, sex reliquas in Senonum finibus Agedinci in hibernis collocavit frumentoque exercitui proviso, ut instituerat, in Italiam ad conventus agendos profectus est.
在宣布剥夺他们的公民权(禁绝水火)之后,他将两个军团安置在特雷维里人的边界,两个军团安置在林戈内斯人之中,其余六个军团安置在塞诺内斯人领地内的阿格丁库姆进行冬营。 在为军队筹备好谷物之后,他按原定计划前往意大利主持地方会议。