§5.52.1Longius prosequi veritus, quod silvae paludesque intercedebant neque etiam parvulo detrimento illorum locum relinqui videbat, omnibus suis incolumibus copiis eodem die ad Ciceronem pervenit.
\n由于森林和沼泽阻隔,且看到甚至没有给他们造成极微小损失的机会,恺撒因害怕进一步追击,于是在同一天率领他那完好无损的全部军队抵达了西塞罗那里。
§5.52.2Institutas turres, testudines munitionesque hostium admiratur; legione producta cognoscit non decimum quemque esse reliquum militem sine vulnere:
\n\n他赞叹敌人所建造的攻城塔、龟甲形掩体和防御工事;在列队检阅军团时,他发现没有一个士兵是十个人中不带伤而幸存下来的。
§5.52.3ex his omnibus iudicat rebus, quanto cum periculo et quanta cum virtute res sint administratae.
\n\n从所有这些事情中,他判断出这些事务是在多么巨大的危险和多么巨大的勇气下被处理的。
§5.52.4Ciceronem pro eius merito legionemque collaudat; centuriones singillatim tribunosque militum appellat, quorum egregiam fuisse virtutem testimonio Ciceronis cognoverat.
\n\n他根据西塞罗的功绩赞扬了他及整个军团;他逐一召唤并赞许了百人队长和军事护民官,他已通过西塞罗的见证获知了他们卓越的勇气。
De casu Sabini et Cottae certius ex captivis cognoscit.
关于萨比努斯和科塔的遭遇,他从俘虏那里得到了更确切的消息。
§5.52.5Postero die contione habita rem gestam proponit, milites consolatur et confirmat: §5.52.6quod detrimentum culpa et temeritate legati sit acceptum, hoc aequiore animo ferendum docet, quod beneficio deorum immortalium et virtute eorum expiato incommodo neque hostibus diutina laetatio neque ipsis longior dolor relinquatur.
\n\n第二天,他召开了集会,说明了所发生的事情,并安抚和鼓舞了士兵们:\n\n他开导说,因副将的过失和轻率而遭受的损失,应该以此而以更平和的心态去承受,因为借由不死神明的恩惠和他们的勇气,这一灾祸已经得到了弥补,既没有给敌人留下长久的狂喜,也没有给他们自己留下更持久的悲伤。