§5.48.1Caesar consilio eius probato, etsi opinione trium legionum deiectus ad duas redierat, tamen unum communis salutis auxilium in celeritate ponebat.
恺撒批准了他的决定,虽然因未能得到三个军团的期望而减少到两个,但他仍将共同安全的唯一希望寄托在速度上。
Venit magnis itineribus in Nerviorum fines.
他通过强行军来到了纳尔维人的领地。
§5.48.2Ibi ex captivis cognoscit, quae apud Ciceronem gerantur, quantoque in periculo res sit.
他在那里从捕获者中获悉西塞罗那里正在发生的事,以及局势处于多么巨大的危险之中。
§5.48.3Tum cuidam ex equitibus Gallis magnis praemiis persuadet uti ad Ciceronem epistolam deferat.
于是他用优厚的赏赐说服了一名高卢骑兵,让他把一封信送给西塞罗。
§5.48.4Hanc Graecis conscriptam litteris mittit, ne intercepta epistola nostra ab hostibus consilia cognoscantur.
他用希腊字母写了这封信送去,以免信件被截获后,我们的计划被敌人获悉。
§5.48.5Si adire non possit, monet ut tragulam cum epistola ad amentum deligata intra munitionem castrorum abiciat.
他指示此人,如果无法接近,就把绑有信件的标枪投掷到营地的防御工事内。
§5.48.6In litteris scribit se cum legionibus profectum celeriter adfore; hortatur ut pristinam virtutem retineat.
他在信中写道,自己已率领军团出发,将迅速赶到;他勉励西塞罗保持往日的英勇。
§5.48.7Gallus periculum veritus, ut erat praeceptum, tragulam mittit.
高卢人因害怕危险,按照受命的那样投出了标枪。
§5.48.8Haec casu ad turrim adhaesit neque ab nostris biduo animadversa tertio die a quodam milite conspicitur, dempta ad Ciceronem defertur.
这支标枪偶然刺在了塔楼上,两天里都未被我们的人发现,直到第三天被一名士兵看到,取下后送到了西塞罗手中。
§5.48.9Ille perlectam in conventu militum recitat maximaque omnes laetitia adficit.
西塞罗通读后,在士兵的集会上宣读了它,使所有人沉浸在极大的喜悦之中。
§5.48.10Tum fumi incendiorum procul videbantur; quae res omnem dubitationem adventus legionum expulit.
这时,远处能看到火灾的烟雾,这一情况驱散了对军团到来的所有怀疑。