§5.41.1Tunc duces principesque Nerviorum qui aliquem sermonis aditum causamque amicitiae cum Cicerone habebant colloqui sese velle dicunt.
这时,那些与西塞罗有某种交谈途径和友好交谊的内尔维人领袖和首领们表示,他们希望进行会谈。
§5.41.2Facta potestate eadem quae Ambiorix cum Titurio egerat commemorant: omnem esse in armis Galliam; §5.41.3Germanos Rhenum transisse; Caesaris reliquorumque hiberna oppugnari.
获得许可后,他们提到了安比奥里克斯与蒂图里乌斯谈判过的同样内容:整个高卢都已武装起来;日耳曼人已经渡过了莱茵河;恺撒以及其余人的冬营地正受到攻击。
§5.41.4Addunt etiam de Sabini morte: Ambiorigem ostentant fidei faciendae causa.
他们还补充了关于萨比努斯之死的消息:为了使人相信,他们抬出了安比奥里克斯。
§5.41.5Errare eos dicunt, si quidquam ab his praesidi sperent, qui suis rebus diffidant; sese tamen hoc esse in Ciceronem populumque Romanum animo, ut nihil nisi hiberna recusent atque hanc inveterascere consuetudinem nolint: §5.41.6licere illis incolumibus per se ex hibernis discedere et quascumque in partes velint sine metu proficisci.
他们说,如果他们还指望从那些连自身都难保的人那里获得任何援助,那他们就错了;然而,他们对西塞罗和罗马人民怀有这样的态度:除了设立冬营地以外,他们并不拒绝任何事,只是不希望这种习惯固定下来:在他们这方面,允许他们安全地离开冬营地,并毫无畏惧地向他们想去的任何地方出发。
§5.41.7Cicero ad haec unum modo respondit: non esse consuetudinem populi Romani accipere ab hoste armato condicionem: §5.41.8si ab armis discedere velint, se adiutore utantur legatosque ad Caesarem mittant; sperare pro eius iustitia, quae petierint, impetraturos.
西塞罗对此仅作了一个回答:接受武装敌人的条件不符合罗马人民的习惯:如果他们愿意放下武器,可以利用他作为协助者,向恺撒派遣使节;他希望凭着恺撒的公正,他们能够获得他们所请求的事物。