§5.4.1Caesar, etsi intellegebat qua de causa ea dicerentur quaeque eum res ab instituto consilio deterreret, tamen, ne aestatem in Treveris consumere cogeretur omnibus ad Britannicum bellum rebus comparatis, Indutiomarum ad se cum CC obsidibus venire iussit.
恺撒虽然明白那些话是出于什么原因说出来的,以及什么事情使他放弃了原定的计划,然而,为了不至于在征讨不列颠的战争万事俱备之后,被迫在特雷维里人那里耗费夏天的时间,他命令因杜蒂奥马鲁斯带着两百名人质到他这里来。
§5.4.2His adductis, in eis filio propinquisque eius omnibus, quos nominatim evocaverat, consolatus Indutiomarum hortatusque est uti in officio maneret; §5.4.3nihilo tamen setius principibus Treverorum ad se convocatis hos singillatim Cingetorigi conciliavit, quod cum merito eius a se fieri intellegebat, tum magni interesse arbitrabatur eius auctoritatem inter suos quam plurimum valere, cuius tam egregiam in se voluntatem perspexisset.
这些人质被送来后,其中包括他的儿子和他所有的亲属(这些都是恺撒点名传唤的),恺撒安抚了因杜蒂奥马鲁斯,并勉励他恪尽职守;尽管如此,他还是召集了特雷维里人的首领们到他这里,使他们逐一与金格托里克斯和解。 恺撒这样做,一方面是因为他明白这是根据后者的功绩而由自己做出的,另一方面是因为他认为,让一个自己已深切感受到其对自己怀有如此卓越好意的人的权威在同胞中尽可能强大,是极为重要的。
§5.4.4Id tulit factum graviter Indutiomarus, suam gratiam inter suos minui, et, qui iam ante inimico in nos animo fuisset, multo gravius hoc dolore exarsit.
因杜蒂奥马鲁斯对此举感到十分气恼,即自己在同胞中的威信受到了削弱,而且由于他在此前就已经对我们怀有敌意,在这一痛苦的刺激下,他的怒火燃烧得更为猛烈。