§4.9.1Legati haec se ad suos relaturos dixerunt et re deliberata post diem tertium ad Caesarem reversuros: interea ne propius se castra moveret petierunt.
使节们表示,他们将把这些情况报告给他们的人民,并在商议之后,于第三天返回凯撒这里;同时,他们请求在此期间,凯撒不要将营地移得离他们更近。
§4.9.2Ne id quidem Caesar ab se impetrari posse dixit.
凯撒表示,甚至连这一点也无法得到他的允许。
§4.9.3Cognoverat enim magnam partem equitatus ab iis aliquot diebus ante praedandi frumentandi causa ad Ambivaritos trans Mosam missam: hos expectari equites atque eius rei causa moram interponi arbitrabatur.
因为他已经获悉,几天前他们已将大部分骑兵派往默兹河对岸的安比瓦里蒂人那里,以进行掠夺和搜集粮草:他认为他们正在等待这些骑兵,并以此为由故意拖延时间。