§4.8.1Ad haec Caesar quae visum est respondit; sed exitus fuit orationis: sibi nullam cum iis amicitiam esse posse, si in Gallia remanerent; §4.8.2neque verum esse, qui suos fines tueri non potuerint alienos occupare; neque ullos in Gallia vacare agros qui dari tantae praesertim multitudini sine iniuria possint; §4.8.3sed licere, si velint, in Ubiorum finibus considere, quorum sint legati apud se et de Sueborum iniuriis querantur et a se auxilium petant: hoc se Ubiis imperaturum.
对此,凯撒做出了他认为合适的答复;但其演说的结语是:如果他们留在高卢,他与他们之间就不可能存在任何友好关系;那些连自己的领土都无法保护的人去占夺他人的领土,这也是不合理的;在高卢也没有任何空置的土地,可以毫无不公地分给特别是如此庞大的人群;但如果他们愿意,他们获准在乌比人的领土上定居,乌比人的使节正同他在一起,控诉苏维汇人的侵害并请求他的援助:他将命令乌比人这样做。