§4.29.1Eadem nocte accidit ut esset luna plena, qui dies maritimos aestus maximos in Oceano efficere consuevit, nostrisque id erat incognitum.
就在同一天夜里,恰逢满月,这一天通常会在大洋中引起最大的潮汐,而这一点对我们的士兵来说是未知的。
§4.29.2Ita uno tempore et longas naves, [quibus Caesar exercitum transportandum curaverat,] quas Caesar in aridum subduxerat, aestus complebat, et onerarias, quae ad ancoras erant deligatae, tempestas adflictabat, neque ulla nostris facultas aut administrandi aut auxiliandi dabatur.
因此,在同一时间,潮水灌满了凯撒已经拖上陆地的军舰[凯撒曾用这些军舰设法运输军队],而风暴则摧残着那些系泊在锚上的运输船,我们的士兵既没有操纵船只的机会,也没有提供援助的可能。
§4.29.3Compluribus navibus fractis, reliquae cum essent funibus, ancoris reliquisque armamentis amissis ad navigandum inutiles, magna, id quod necesse erat accidere, totius exercitus perturbatio facta est.
许多船只被毁坏,其余的船只由于失去了缆绳、锚和其他装备而无法航行,正如必然会发生的那样,全军陷入了巨大的恐慌。
§4.29.4Neque enim naves erant aliae quibus reportari possent, et omnia deerant quae ad reficiendas naves erant usui, et, quod omnibus constabat hiemari in Gallia oportere, frumentum in his locis in hiemem provisum non erat.
因为既没有其他可以把他们运送回去的船只,也缺少一切用于修补船只的工具,而且,由于大家都清楚必须在高卢过冬,这些地方并没有为冬天准备粮食。