§4.28.1His rebus pace confirmata, post diem quartum quam est in Britanniam ventum naves XVIII, de quibus supra demonstratum est, quae equites sustulerant, ex superiore portu leni vento solverunt.
通过这些事和平得以确立之后,在抵达不列颠的第四天,载有骑兵的十八艘船(关于这些船,上面已经提及)在温和的风中从上方的港口起航。
§4.28.2Quae cum adpropinquarent Britanniae et ex castris viderentur, tanta tempestas subito coorta est ut nulla earum cursum tenere posset, sed aliae eodem unde erant profectae referrentur, aliae ad inferiorem partem insulae, quae est propius solis occasum, magno suo cum periculo deicerentur;
当这些船接近不列颠,并且从营地里已经可以看见它们时,突然刮起了一场如此巨大的风暴,以至于没有一艘船能够保持航向,而是有些船被吹回到它们出发的同一个地方,另一些船则带着巨大的危险被吹向该岛较低的部分,也就是更靠近落日的地方。
§4.28.3quae tamen ancoris iactis cum fluctibus complerentur, necessario adversa nocte in altum provectae continentem petierunt.
然而,这些船尽管抛了锚,却仍不断被波浪灌满,于是在夜幕降临之际,它们不得不驶向深海,朝大陆航行。