§4.13.1Hoc facto proelio Caesar neque iam sibi legatos audiendos neque condiciones accipiendas arbitrabatur ab iis qui per dolum atque insidias petita pace ultro bellum intulissent; §4.13.2expectare vero dum hostium copiae augerentur equitatus reverteretur summae dementiae esse iudicabat, §4.13.3et cognita Gallorum infirmitate quantum iam apud eos hostes uno proelio auctoritatis essent consecuti sentiebat; quibus ad consilia capienda nihil spatii dandum existimabat.
这场战斗结束后,凯撒认为对于那些通过欺骗和阴谋请求和平却又主动发动战争的人,他既不应该再接见其使者,也不应该接受其条件;他断定,如果等待敌人的兵力增加、骑兵返回,那将是极度的愚蠢;由于他深知高卢人的软弱动摇,因而意识到敌人仅凭一次战斗就在高卢人中树立了多大的威信,他认为不应给他们任何时间来制定计划。
§4.13.4His constitutis rebus et consilio cum legatis et quaestore communicato, ne quem diem pugnae praetermitteret, oportunissima res accidit, quod postridie eius diei mane eadem et perfidia et simulatione usi Germani frequentes, omnibus principibus maioribusque natu adhibitis, ad eum in castra venerunt, §4.13.5simul, ut dicebatur, sui purgandi causa, quod contra atque esset dictum et ipsi petissent, proelium pridie commisissent, simul ut, si quid possent, de indutiis fallendo impetrarent.
在决定了这些事情并将计划通报给副将们和财务官之后,为了不耽误任何一个可以交战的日子,发生了一件极其凑巧的事:第二天早晨,德意志人带着同样的背信弃义和虚伪,率领所有的首领和长者,成群结队地来到他的营地,一方面,正如他们所声称的那样,是为了替自己开脱,因为前一天他们违背了诺言和他们自己的请求而挑起了战斗;另一方面,也是为了通过欺骗手段,尽可能争取到关于休战的某种许诺。
§4.13.6Quos sibi Caesar oblatos gavisus illos retineri iussit; ipse omnes copias castris eduxit equitatumque, quod recenti proelio perterritum esse existimabat, agmen subsequi iussit.
凯撒对他们自投罗网感到高兴,下令将他们扣留;他自己则率领全部军队开出营地,并命令他认为在最近的战斗中受到惊吓的骑兵跟在主力部队后面。