§3.25.1Ibi cum alii fossas complerent, alii multis telis coniectis defensores vallo munitionibusque depellerent, auxiliaresque, quibus ad pugnam non multum Crassus confidebat, lapidibus telisque subministrandis et ad aggerem caespitibus comportandis speciem atque opinionem pugnantium praeberent, cum item ab hostibus constanter ac non timide pugnaretur telaque ex loco superiore missa non frustra acciderent, §3.25.2equites circumitis hostium castris Crasso renuntiaverunt non eadem esse diligentia ab decumana porta castra munita facilemque aditum habere.
在那里,当一些人填平壕沟,另一些人通过投掷大量投射兵器将守军从垒墙和防线中赶走时,而克拉苏在战斗中对其并不十分信任的辅助部队,则通过运送石头和投射兵器以及搬运用于土垒的草皮,表现出战斗人员的样子和姿态;同时,敌军也同样坚决而毫不畏惧地战斗着,从高处投下的兵器无一落空,此时,骑兵们在绕行了敌军的营垒之后,向克拉苏报告说,在后门(十人队门)一侧,营垒并没有用同样的细致程度进行防守,并且留有容易突破的入口。