§3.20.1Eodem fere tempore P. Crassus.
几乎在同一时间,P. 克拉苏抵达了阿奎丹尼亚。
, cum in Aquitaniam pervenisset, quae [pars], ut ante dictum est, [et regionum latitudine et multitudine hominum] tertia pars Galliae est [aestimanda], cum intellegeret in iis locis sibi bellum gerendum ubi paucis ante annis L. Valerius Praeconinus legatus exercitu pulso interfectus esset atque unde L. Manlius proconsul impedimentis amissis profugisset, non mediocrem sibi diligentiam adhibendam intellegebat.
正如前文所说,按地域的广阔和人口的数量来看,该地应被视为高卢的三分之一。 由于他明白,自己必须在数年前副将 L. 瓦莱里乌斯·普赖科尼努斯全军覆没并被杀、且亲执政官 L. 马尼里乌斯丢弃辎重逃跑的那些地方作战,因此他意识到自己必须付出不同寻常的谨慎。
§3.20.2Itaque re frumentaria provisa, auxiliis equitatuque comparato, multis praeterea viris fortibus Tolosa et Carcasone et Narbone, quae sunt civitates Galliae provinciae finitimae, ex his regionibus nominatim evocatis, in Sotiatium fines exercitum introduxit.
因此,在筹备了粮食、备妥了辅助兵与骑兵,并从邻近高卢行省的城邦——托洛萨、卡尔卡索和纳尔博这些地区点名召集了许多勇士之后,他率军进入了索蒂亚特斯人的领土。
§3.20.3Cuius adventu cognito Sotiates magnis copiis coactis, equitatuque, quo plurimum valebant, in itinere agmen nostrum adorti primum equestre proelium commiserunt,
得知他的到来后,索蒂亚特斯人集结了大军,并凭借他们最擅长的骑兵,在途中袭击了我军的行列,首先展开了一场骑兵战。
§3.20.4deinde equitatu suo pulso atque insequentibus nostris subito pedestres copias, quas in convalle in insidiis conlocaverant, ostenderunt.
随后,在他们的骑兵被击退、我军展开追击时,他们突然显露了之前埋伏在山谷中的步兵部队。
Hi nostros disiectos adorti proelium renovarunt.
这些人袭击了我军分散的士兵,重新开始了战斗。