§3.14.1Compluribus expugnatis oppidis Caesar, ubi intellexit frustra tantum laborem sumi neque hostium fugam captis oppidis reprimi neque iis noceri posse, statuit expectandam classem.
在攻占了许多城镇后,凯撒发现,耗费如此巨大的劳力是徒劳的,既不能通过攻占城镇来遏制敌人的逃跑,也无法对他们造成伤害,于是决定必须等待舰队。
§3.14.2Quae ubi convenit ac primum ab hostibus visa est, circiter CCXX naves eorum paratissimae atque omni genere armorum ornatissimae profectae ex portu nostris adversae constiterunt; §3.14.3neque satis Bruto, qui classi praeerat, vel tribunis militum centurionibusque, quibus singulae naves erant attributae, constabat quid agerent aut quam rationem pugnae insisterent.
这支舰队一经集结并被敌人首次发现,他们大约两百二十艘准备极为充分、并且装备了各种武器的船只便从港口出航,迎着我们的船只停泊下来;而对于指挥舰队的布鲁图斯,以及被分配了各艘船只的军政官和百夫长们来说,他们并不十分清楚自己该怎么做,或者应该采取什么样的战斗策略。
§3.14.4Rostro enim noceri non posse cognoverant; turribus autem excitatis tamen has altitudo puppium ex barbaris navibus superabat, ut neque ex inferiore loco satis commode tela adigi possent et missa a Gallis gravius acciderent.
因为他们知道,敌船无法用冲角予以伤害;而且,尽管我们[在船上]建起了塔楼,但蛮族船只船尾的高度仍然超过了这些塔楼,以至于既无法从较低的地方十分方便地投掷武器,而由高卢人掷下的武器反而能造成更重的打击。
§3.14.5Una erat magno usui res praeparata a nostris, falces praeacutae insertae adfixaeque longuriis, non absimili forma muralium falcium.
我们的人准备了一件大有用处的工具:即前端非常锋利的镰刀,插在并固定在长杆上,其形状与城墙镰刀并无不同。
§3.14.6His cum funes qui antemnas ad malos destinabant comprehensi adductique erant, navigio remis incitato praerumpebantur.
每当用这些镰刀钩住并拉紧那将帆桁固定在桅杆上的缆绳时,只要船只用桨加速推进,缆绳就会被扯断。
§3.14.7Quibus abscisis antemnae necessario concidebant, ut, cum omnis Gallicis navibus spes in velis armamentisque consisteret, his ereptis omnis usus navium uno tempore eriperetur.
这些缆绳被割断后,帆桁必然会坠落下来,因此,由于高卢船只的全部希望都寄托在帆和索具上,一旦这些被夺去,船只的所有用途也就同时丧失了。
§3.14.8Reliquum erat certamen positum in virtute, qua nostri milites facile superabant, atque eo magis quod in conspectu Caesaris atque omnis exercitus res gerebatur, ut nullum paulo fortius factum latere posset; §3.14.9omnes enim colles ac loca superiora, unde erat propinquus despectus in mare, ab exercitu tenebantur.
剩下的战斗就取决于勇气了,在这方面我们的士兵轻易胜出,而且更因为战斗是在凯撒和全军的瞩目下进行的,所以没有任何稍微勇敢一点的行为能被隐藏起来;因为所有能够近距离俯瞰大海的山丘和高地,都被我们的军队占领了。