§2.22.1Instructo exercitu magis ut loci natura [delectusque collis] et necessitas temporis quam ut rei militaris ratio atque ordo postulabat, cum diversae legiones aliae alia in parte hostibus resisterent saepibusque densissimis, ut ante demonstravimus, interiectis prospectus impediretur, neque certa subsidia conlocari neque quid in quaque parte opus esset provideri neque ab uno omnia imperia administrari poterant.
军队的部署与其说是按照军事科学的原则与秩序的要求,不如说是顺应地形的特点、[所选山丘的坡度]以及时间的紧迫。 由于各个军团在不同的地方各自抵抗敌人,而且正如我们此前所指出的,其间夹杂着极其茂密的树篱阻挡了视线,因此既无法布置确定的预备队,也无法预见各处需要什么,更无法由一个人来统一调度所有的命令。
§2.22.2Itaque in tanta rerum iniquitate fortunae quoque eventus varii sequebantur.
因此,在如此不利的局面下,命运的结局也同样变得千差万别。