§2.19.1Caesar equitatu praemisso subsequebatur omnibus copiis; sed ratio ordoque agminis aliter se habebat ac Belgae ad Nervios detulerant.
凯撒派遣骑兵在前,率领全军随后跟进;但行军的编排和顺序,与比利时人向纳尔维人报告的并不相同。
§2.19.2Nam quod hostibus adpropinquabat, consuetudine sua Caesar VI legiones expeditas ducebat; §2.19.3post eas totius exercitus impedimenta conlocarat; inde duae legiones quae proxime conscriptae erant totum agmen claudebant praesidioque impedimentis erant.
因为由于临近敌人,凯撒按照自己的习惯,率领着六个轻装军团前进;在这些军团之后,他安顿了全军的辎重;随后,最后征召的两个军团殿后,并担任保护辎重的守备。
§2.19.4Equites nostri cum funditoribus sagittariisque flumen transgressi cum hostium equitatu proelium commiserunt.
我们的骑兵与投石兵和弓箭手一同渡过河,与敌人的骑兵交火。
§2.19.5Cum se illi identidem in silvis ad suos reciperent ac rursus ex silva in nostros impetum facerent, neque nostri longius quam quem ad finem porrecta [ac] loca aperta pertinebant cedentes insequi auderent, interim legiones VI quae primae venerant, opere dimenso, castra munire coeperunt.
当敌人一再退入森林中投奔自己人,又再次从森林中向我们发起冲锋,而我们的人也不敢追击退却的敌人超出开阔地带延伸的界限时,在此期间,最先到达的六个军团在测量好工区后,开始筑营。
§2.19.6Ubi prima impedimenta nostri exercitus ab iis qui in silvis abditi latebant visa sunt, quod tempus inter eos committendi proelii convenerat, ut intra silvas aciem ordinesque constituerant atque ipsi sese confirmaverant, subito omnibus copiis provolaverunt impetumque in nostros equites fecerunt.
当我们军队的第一批辎重被那些藏匿在森林中的人看见时——这是他们之间约定开始战斗的时刻——正如他们在森林内部已经排好了战线和队列并互相打气鼓劲那样,他们突然以全军冲了出来,向我们的骑兵发起了猛攻。
§2.19.7His facile pulsis ac proturbatis, incredibili celeritate ad flumen decucurrerunt, ut paene uno tempore et ad silvas et in flumine [et iam in manibus nostris] hostes viderentur.
在轻易击退并打散了这些人(骑兵)之后,他们以令人难以置信的速度奔向河流,以至于几乎在同一时间,在森林旁、在河里、[甚至已经到了与我们短兵相接的距离]都能看到敌人的身影。
§2.19.8Eadem autem celeritate adverso colle ad nostra castra atque eos qui in opere occupati erant contenderunt.
此外,他们以同样的速度顺着斜坡向上,直奔我们的营地以及那些正在忙于筑城工作的人。