§2.12.1Postridie eius diei Caesar, prius quam se hostes ex terrore ac fuga reciperent, in fines Suessionum, qui proximi Remis erant, exercitum duxit et magno itinere [confecto] ad oppidum Noviodunum contendit.
次日,恺撒趁敌军尚未从恐慌与溃逃中恢复过来,便率军进入与雷米人相邻的苏埃西奥内斯人的领地,并[在完成]强行军后,急行军前往诺维奥杜努姆镇。
§2.12.2Id ex itinere oppugnare conatus, quod vacuum ab defensoribus esse audiebat, propter latitudinem fossae murique altitudinem paucis defendentibus expugnare non potuit.
由于听说该镇缺乏防守者,他企图在行军途中直接发起进攻,但由于壕沟之宽与城墙之高,尽管防守者寥寥无几,他仍未能攻克该镇。
§2.12.3Castris munitis vineas agere quaeque ad oppugnandum usui erant comparare coepit.
在加固营地后,他开始推移移动掩体,并准备用于围攻的各种器械。
§2.12.4Interim omnis ex fuga Suessionum multitudo in oppidum proxima nocte convenit.
在此期间,溃逃的全体苏埃西奥内斯人群众在次日夜间聚集于镇内。
§2.12.5Celeriter vineis ad oppidum actis, aggere iacto turribusque constitutis, magnitudine operum, quae neque viderant ante Galli neque audierant, et celeritate Romanorum permoti legatos ad Caesarem de deditione mittunt et petentibus Remis ut conservarentur impetrant.
移动掩体迅速被推至镇前,土垒筑起,攻城塔建成,高卢人因这些前所未见、前所未闻的工程规模,以及罗马人的神速而深受震撼,便派使者求见恺撒商讨投降事宜,并在雷米人恳求保全他们的情况下,获得了应允。