§1.7.1Caesari cum id nuntiatum esset, eos per provinciam nostram iter facere conari, maturat ab urbe proficisci et quam maximis potest itineribus in Galliam ulteriorem contendit et ad Genavam pervenit.
当凯撒被告知此事,即他们企图穿过我们的属州进军时,他急忙从罗马城出发,以尽可能快的行军速度奔向远高卢,并抵达了格纳瓦。
§1.7.2Provinciae toti quam maximum potest militum numerum imperat (erat omnino in Gallia ulteriore legio una), pontem, qui erat ad Genavam, iubet rescindi.
他向整个属州征召尽可能多数量的士兵(在远高卢总共只有一个军团),并下令拆毁位于格纳瓦的那座桥梁。
§1.7.3Ubi de eius adventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos civitatis, cuius legationis Nammeius et Verucloetius principem locum obtinebant, qui dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nullum: rogare ut eius voluntate id sibi facere liceat.
赫尔维蒂人得知他的到来后,派出了部落中最高贵的使者去见他,在这一使团中,南梅乌斯和韦鲁克洛埃蒂乌斯占有首要地位。 使者们奉命转告,他们有意在不造成任何危害的情况下穿过属州进军,因为他们没有其他路线;并请求允许他们在其同意下这样做。
Caesar, quod memoria tenebat L. Cassium consulem occisum exercitumque eius ab Helvetiis pulsum et sub iugum missum, concedendum non putabat; §1.7.4neque homines inimico animo, data facultate per provinciam itineris faciundi, temperaturos ab iniuria et maleficio existimabat.
凯撒由于牢记执政官卢基乌斯·卡西乌斯曾被杀害,其军队被赫尔维蒂人击败并被迫从轭下穿过,因此认为不应当予以准许;他也不认为抱有敌意的人们,在获得了穿过属州进军的机会后,会克制自己不犯下不法行为和危害。
§1.7.5Tamen, ut spatium intercedere posset dum milites quos imperaverat convenirent, legatis respondit diem se ad deliberandum sumpturum: si quid vellent, ad Id. April. reverterentur.
然而,为了让在他所征召的士兵集结之前能有一段时间缓冲,他回答使者们说,自己要用些日子来进行考虑:如果他们有什么愿望,可以在四月伊度斯时再来。