§1.6.1Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Iuram et flumen Rhodanum, vix qua singuli carri ducerentur, mons autem altissimus impendebat, ut facile perpauci prohibere possent; §1.6.2alterum per provinciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod inter fines Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus fluit isque non nullis locis vado transitur.
总共只有两条路线,他们可以通过这两条路线离开家园:一条穿过塞夸尼人的领地,狭窄而艰难,介于汝拉山脉与罗讷河之间,那里仅容单辆马车勉强通过,而且一座极高的山悬临其上,以致极少数人就能轻易阻挡他们;另一条穿过我们的属州,要容易和畅通得多,因为在赫尔维蒂人与最近刚被平定的阿洛布罗格斯人的领地之间,流淌着罗讷河,而且该河在好几处地方可以通过涉渡穿过。
§1.6.3Extremum oppidum Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus Genava.
阿洛布罗格斯人最边境且最邻近赫尔维蒂人领地的城镇是格纳瓦。
Ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet.
从该城镇有一座桥通往赫尔维蒂人。
Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono animo in populum Romanum viderentur, existimabant vel vi coacturos ut per suos fines eos ire paterentur.
他们认为,自己要么能说服阿洛布罗格斯人(因为他们看起来对罗马人民还没有抱持好意),要么能武力强迫他们允许自己穿过他们的领地。
Omnibus rebus ad profectionem comparatis diem dicunt, qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant.
出发的一切准备就绪后,他们确定了一个日子,大家在这一天都要在罗讷河畔集会。
is dies erat a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone, A. Gabinio consulibus.
这一天是卢基乌斯·皮索和奥卢斯·加比尼乌斯担任执政官之年,四月卡兰德的前五天(即三月二十八日)。