§1.5.1Post eius mortem nihilo minus Helvetii id quod constituerant facere conantur, ut e finibus suis exeant.
在他死后,赫尔维蒂人仍然企图做他们所决定做的事,即离开自己的领土。
§1.5.2Ubi iam se ad eam rem paratos esse arbitrati sunt, oppida sua omnia, numero ad duodecim, vicos ad quadringentos, reliqua privata aedificia incendunt; §1.5.3frumentum omne, praeter quod secum portaturi erant, comburunt, ut domum reditionis spe sublata paratiores ad omnia pericula subeunda essent; trium mensum molita cibaria sibi quemque domo efferre iubent.
当他们认为自己已经为这件事做好了准备时,便烧毁了他们所有的城镇(数量约有十二个)、村庄(约有四百个)以及其余的私人建筑;除了准备随身携带的以外,他们烧毁了所有的粮食,以便在夺走返回家园的希望后,能够更有准备地去面对一切危险;他们命令每个人从家里带上三个月的磨碎粮食。
Persuadent Rauracis et Tulingis et Latobrigis finitimis, uti eodem usi consilio oppidis suis vicisque exustis una cum iis proficiscantur, Boiosque, qui trans Rhenum incoluerant et in agrum Noricum transierant Noreiamque oppugnabant, receptos ad se socios sibi adsciscunt.
他们说服邻近的劳拉基人、图林吉人和拉托布里吉人,采用相同的计划,在烧毁他们自己的城镇和村庄后,与他们一同出发;并且将曾居住在莱茵河对岸、已迁入诺里库姆地区并正在围攻诺雷亚的波伊人收留下来,结为自己的盟友。