§1.51.1Postridie eius diei Caesar praesidio utrisque castris quod satis esse visum est reliquit, alarios omnes in conspectu hostium pro castris minoribus constituit, quod minus multitudine militum legionariorum pro hostium numero valebat, ut ad speciem alariis uteretur;
第二天,凯撒在两个营地留下了他认为足够的守备力量,并在敌人的注视下,将所有的辅助兵部署在较小营地的前面。 因为比起敌人的数量,他在军团士兵的人数上处于劣势,所以他想把辅助兵用作示威。
ipse triplici instructa acie usque ad castra hostium accessit.
他自己则排成三道战线,一直逼近到敌人的营地。
§1.51.2Tum demum necessario Germani suas copias castris eduxerunt generatimque constituerunt paribus intervallis, Harudes, Marcomanos, Tribocos, Vangiones, Nemetes, Sedusios, Suebos, omnemque aciem suam raedis et carris circumdederunt, ne qua spes in fuga relinqueretur.
直到那时,日耳曼人才被迫将他们的军队带出营地,按部落等距离进行部署:哈鲁德斯人、马尔科曼尼人、特里波奇人、万吉奥内斯人、内梅特斯人、塞杜西人、苏维汇人,并用马车和货车将他们的整个战线围起来,以防留下任何逃跑的希望。
§1.51.3Eo mulieres imposuerunt, quae ad proelium proficiscentes milites passis manibus flentes implorabant ne se in servitutem Romanis traderent.
他们把妇女安置在车上,妇女们向着奔赴战场的士兵们伸出双手,哭泣着哀求他们不要把她们交给罗马人当奴隶。