§1.5.1Post eius mortem nihilo minus Helvetii id quod constituerant facere conantur, ut e finibus suis exeant.
彼の死後も、ヘルウェティイ人は自分たちが決めていたこと、すなわち自分たちの領土から出発することを行おうと試みる。
§1.5.2Ubi iam se ad eam rem paratos esse arbitrati sunt, oppida sua omnia, numero ad duodecim, vicos ad quadringentos, reliqua privata aedificia incendunt;
自分たちがすでにそのことへの準備が整ったと考えると、彼らは自分たちのすべての町、数にして約十二、村々、約四百、そして残りの私有建物を焼き払う。
§1.5.3frumentum omne, praeter quod secum portaturi erant, comburunt, ut domum reditionis spe sublata paratiores ad omnia pericula subeunda essent;
携行するつもりのものを除いて、すべての穀物を焼き払う。 それは、故郷への帰還の希望を断たれることによって、あらゆる危険に立ち向かう覚悟をより強固にするためであった。
trium mensum molita cibaria sibi quemque domo efferre iubent.
そして、各自が三ヶ月分の挽いた食糧を自宅から携行するように命じる。
Persuadent Rauracis et Tulingis et Latobrigis finitimis, uti eodem usi consilio oppidis suis vicisque exustis una cum iis proficiscantur, Boiosque, qui trans Rhenum incoluerant et in agrum Noricum transierant Noreiamque oppugnabant, receptos ad se socios sibi adsciscunt.
彼らは隣接するラウラキ人、トゥリンギ人、ラトブリギ人を説得し、同じ計画を採用して自分たちの町や村を焼き払った上で、彼らと共に出発するようにさせる。 また、ライン川の向こうに住み、ノリクムの地に渡ってノレイアを包囲攻撃していたボイイ人を、自分たちのもとに受け入れて同盟者として加える。