§1.37.1Haec eodem tempore Caesari mandata referebantur et legati ab Haeduis et a Treveris veniebant:
在这些口信被汇报给凯撒的同时,哈埃杜伊人和特雷维里人的使者也来到了。
§1.37.2Haedui questum quod Harudes, qui nuper in Galliam transportati essent, fines eorum popularentur: sese ne obsidibus quidem datis pacem Ariovisti redimere potuisse;
哈埃杜伊人来诉苦说,最近被迁移到高卢的哈鲁德斯人正在蹂躏他们的领土,而且他们甚至无法通过交出人质来换取阿利奥维斯图斯的和平。
§1.37.3Treveri autem, pagos centum Sueborum ad ripas Rheni consedisse, qui Rhenum transire conarentur; his praeesse Nasuam et Cimberium fratres.
另一方面,特雷维里人报告说,苏埃比人的一百个部落已经驻扎在莱茵河畔,正企图渡过莱茵河,并由纳苏阿和钦贝里乌斯兄弟俩率领。
Quibus rebus Caesar vehementer commotus maturandum sibi existimavit, ne, si nova manus Sueborum cum veteribus copiis Ariovisti sese coniunxisset, minus facile resisti posset.
凯撒被这些事情深深震动,认为自己必须加快行动,以免如果苏埃比人的新部队与阿利奥维斯图斯的旧部会合,抵抗就会变得更加困难。
§1.37.4Itaque re frumentaria quam celerrime potuit comparata magnis itineribus ad Ariovistum contendit.
因此,他以最快的速度筹备好了粮食,便以强行军向阿利奥维斯图斯疾驰而去。