§1.3.1His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti constituerunt ea quae ad proficiscendum pertinerent comparare, iumentorum et carrorum quam maximum numerum coemere, sementes quam maximas facere, ut in itinere copia frumenti suppeteret, cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare.
受这些情况的促使以及奥尔格托里克斯权威的鼓动,他们决定准备出发所需的一切,尽可能多地购买牲畜和马车,尽可能扩大播种面积,以便在旅途中备足粮食,并与邻近的部落确立和平与友好关系。
§1.3.2Ad eas res conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt; in tertium annum profectionem lege confirmant.
他们认为两年的时间足够完成这些准备工作;并用法律规定在第三年出发。
§1.3.3Ad eas res conficiendas Orgetorix deligitur.
奥尔格托里克斯被选派去完成这些工作。
Is sibi legationem ad civitates suscipit.
他为自己承担了前往各部落的使节任务。
In eo itinere persuadet Castico, Catamantaloedis filio, Sequano, cuius pater regnum in Sequanis multos annos obtinuerat et a senatu populi Romani amicus appellatus erat, ut regnum in civitate sua occuparet, quod pater ante habuerit; §1.3.4itemque Dumnorigi Haeduo, fratri Diviciaci, qui eo tempore principatum in civitate obtinebat ac maxime plebi acceptus erat, ut idem conaretur persuadet eique filiam suam in matrimonium dat.
在旅途中,他游说塞夸尼人卡斯蒂库斯(卡塔曼塔洛埃迪斯之子,其父曾多年在塞夸尼人中拥有王权,并被罗马人民的元老院称为“朋友”),让其在自己的部落中夺取其父昔日曾拥有的王权;他同样也游说了哈埃杜伊人杜姆诺里克斯(迪维基亚库斯的兄弟,此人当时在部落中占据首领地位,深受平民爱戴),劝其进行同样的尝试,并将自己的女儿嫁给他。
§1.3.5Perfacile factu esse illis probat conata perficere, propterea quod ipse suae civitatis imperium obtenturus esset: §1.3.6non esse dubium quin totius Galliae plurimum Helvetii possent; se suis copiis suoque exercitu illis regna conciliaturum confirmat.
他向他们证明,实现这些企图是极易做到的,因为他自己即将获得自己部落的统治权:他说毫无疑问,赫尔维蒂人是整个高卢最强大的;他向他们保证,他将用自己的财富和自己的军队为他们赢得王权。
§1.3.7Hac oratione adducti inter se fidem et ius iurandum dant et regno occupato per tres potentissimos ac firmissimos populos totius Galliae sese potiri posse sperant.
在这番话的推动下,他们互相宣誓并交换信义,并寄希望于在夺取王权之后,通过最强大、最巩固的三个部族,他们自己能够控制整个高卢。