§1.2.1Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix.
在赫尔维蒂人中,奥尔格托里克斯是迄今最显贵也最富有的人。
Is M. Messala, [et P.] M. Pisone consulibus regni cupiditate inductus coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent: §1.2.2perfacile esse, cum virtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio potiri.
在马尔库斯·梅萨拉和[普布利乌斯·]马尔库斯·皮索担任执政官期间,他受对王权的欲望所驱使,在贵族中策划了一场阴谋,并说服部落全体人员带着所有装备和财产离开他们的领土:他声称,既然他们在勇气上胜过所有人,那么夺取整个高卢的统治权是极其容易的事。
§1.2.3Id hoc facilius iis persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit; altera ex parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit.
他之所以能更容易地说服他们这一点,是因为赫尔维蒂人四面都受到自然地形的限制:一侧是极宽且极深的莱茵河,它将赫尔维蒂人的土地与日耳曼人分开;另一侧是极高的汝拉山脉,它位于塞夸尼人和赫尔维蒂人之间;第三侧是莱芒湖和罗讷河,它将我们的行省与赫尔维蒂人分开。
§1.2.4His rebus fiebat ut et minus late vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent; §1.2.5qua ex parte homines bellandi cupidi magno dolore adficiebantur.
这些情况导致他们无法在更广阔的范围内活动,也更难向邻近部落发动战争;为此,作为渴望战争的人,他们感到极大的痛苦。
§1.2.6Pro multitudine autem hominum et pro gloria belli atque fortitudinis angustos se fines habere arbitrabantur, qui in longitudinem milia passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant.
然而,考虑到人口的众多以及他们在战争和勇敢中所享有的荣耀,他们认为自己所拥有的领土过于狭隘,其长度仅有二百四十英里,宽度为一百八十英里。