§1.14.1His Caesar ita respondit: eo sibi minus dubitationis dari, quod eas res quas legati Helvetii commemorassent memoria teneret, atque eo gravius ferre quo minus merito populi Romani accidissent;
凯撒对此作出了如下回答:正因为他牢记着赫尔维蒂人使者所提及的那些事情,他感到的犹豫就越少,而且由于这些事情并非因罗马人民的过错而发生,他便感到越发沉痛。
§1.14.2qui si alicuius iniuriae sibi conscius fuisset, non fuisse difficile cavere; sed eo deceptum, quod neque commissum a se intellegeret quare timeret neque sine causa timendum putaret.
如果罗马人民意识到自己有任何不义之处,要加以防范本非难事;但他们之所以被蒙蔽,是因为他们既不认为自己做过任何应感到恐惧的事,也不认为应当无端地感到恐惧。
§1.14.3Quod si veteris contumeliae oblivisci vellet, num etiam recentium iniuriarum, quod eo invito iter per provinciam per vim temptassent, quod Haeduos, quod Ambarros, quod Allobrogas vexassent, memoriam deponere posse?
即使他愿意忘记过去的侮辱,难道他还能抹去近期不义行为的记忆吗? ——即他们违背他的意愿、企图用武力强行通过行省,以及他们侵扰哈杜伊人、安巴里人和阿洛布罗基斯人的行为。
§1.14.4Quod sua victoria tam insolenter gloriarentur quodque tam diu se impune iniurias tulisse admirarentur, eodem pertinere.
至于他们如此狂妄地为自己的胜利而夸耀,并对长期以来能免受惩罚地施加不义而感到惊异,这两点其实指向同一个结果。
§1.14.5Consuesse enim deos immortales, quo gravius homines ex commutatione rerum doleant, quos pro scelere eorum ulcisci velint, his secundiores interdum res et diuturniorem impunitatem concedere.
因为不朽的神明往往有这样的习惯:为了让人们因境遇的转变而感到更深的痛苦,对于那些他们因其罪恶而意图惩罚的人,神明有时会赐予他们更顺利的境遇和更长久的免罚。
§1.14.6Cum ea ita sint, tamen, si obsides ab iis sibi dentur, uti ea quae polliceantur facturos intellegat, et si Haeduis de iniuriis quas ipsis sociisque eorum intulerint, item si Allobrogibus satis faciunt, sese cum iis pacem esse facturum.
尽管情况如此,但如果他们向他提供人质,以便让他确信他们会履行所承诺的事,并且如果他们对哈杜伊人及其盟友所遭受的伤害进行赔偿,同样也对阿洛布罗基斯人进行赔偿,那么他仍将与他们缔结和平。
§1.14.7Divico respondit: ita Helvetios a maioribus suis institutos esse uti obsides accipere, non dare, consuerint; eius rei populum Romanum esse testem.
迪维科回答道:赫尔维蒂人从祖先那里接受的教育是,他们习惯于接受人质,而不是提供人质;对此,罗马人民就是见证。
Hoc responso dato discessit.
说完这番话后,他便离去了。