§1.12.1Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum et Sequanorum in Rhodanum influit, incredibili lenitate, ita ut oculis in utram partem fluat iudicari non possit.
有一条名叫阿拉尔的河流,它穿过哈埃杜伊人和塞夸尼人的领地流入罗讷河,其流速极其缓慢,以至于无法用肉眼看出它朝哪个方向流动。
Id Helvetii ratibus ac lintribus iunctis transibant.
赫尔维蒂人正利用木筏和连接在一起的小船渡过这条河。
§1.12.2Ubi per exploratores Caesar certior factus est tres iam partes copiarum Helvetios id flumen traduxisse, quartam vero partem citra flumen Ararim reliquam esse, de tertia vigilia cum legionibus tribus e castris profectus ad eam partem pervenit quae nondum flumen transierat.
当凯撒通过侦察兵获悉,赫尔维蒂人已经将四分之三的军队渡过了那条河,而第四部分仍留在阿拉尔河的这一侧时,他在三更天带领三个军团从营地出发,到达了尚未渡河的那部分人那里。
§1.12.3Eos impeditos et inopinantes adgressus magnam partem eorum concidit; reliqui sese fugae mandarunt atque in proximas silvas abdiderunt.
他趁他们行李负重、猝不及防之际发起袭击,斩杀了他们中的大部分;其余的人落荒而逃,藏进了附近的森林里。
§1.12.4Is pagus appellabatur Tigurinus; nam omnis civitas Helvetia in quattuor pagos divisa est.
这个部落被称为蒂古里努斯;因为整个赫尔维蒂国家共分为四个部落。
§1.12.5Hic pagus unus, cum domo exisset, patrum nostrorum memoria L. Cassium consulem interfecerat et eius exercitum sub iugum miserat.
正是这一个部落,在离开家园后,在我们父辈的记忆中,曾杀死了执政官卢基乌斯·卡西乌斯,并迫使他的军队从轭下通过。
§1.12.6Ita sive casu sive consilio deorum immortalium quae pars civitatis Helvetiae insignem calamitatem populo Romano intulerat, ea princeps poenam persolvit.
因此,无论是由于偶然,还是由于不朽神明的旨意,在赫尔维蒂国家中给罗马人民带来巨大灾难的那一部分,最先付出了代价。
§1.12.7Qua in re Caesar non solum publicas, sed etiam privatas iniurias ultus est, quod eius soceri L. Pisonis avum, L. Pisonem legatum, Tigurini eodem proelio quo Cassium interfecerant.
在这件事上,凯撒不仅雪洗了公愤,也雪洗了私仇,因为蒂古里努斯人在杀死卡西乌斯的同一场战斗中,也杀死了副将卢基乌斯·皮索,即凯撒岳父卢基乌斯·皮索的祖父。