§259Fratrem homini nemini esse primarum artium magis principem.
在一流的素养上,没有任何人拥有比他更优秀的哥哥。
§260O Ctesipho.
哦,克特西丰。
§260bO Syre, Aeschinus ubi est?
哦,叙鲁斯,埃斯基努斯在哪里?
§260cEllum, te exspectat domi.
瞧,他就在那里,在家里等你呢。
§260dHem.
啊。
§261Quid est?
怎么了?
§261bQuid sit? illius opera, Syre, nunc vivo: festivum caput, §262Qui omnia sibi post putavit esse prae meo commodo; §263Maledicta, famam, meum amorem, et peccatum in se transtulit: §264Nihil pote supra.
怎么了,你问? 叙鲁斯,全靠他的帮助,我现在才活着:真是个讨人喜欢的家伙,他认为,与我的利益相比,他自己的所有事情都是次要的;他把恶名、指责、我的恋情以及我的过错全都揽到了自己身上:没有比这更伟大的了。
Quidnam foris crepuit?
门外是什么声音?
§264bMane, mane: ipse exit foras.
等等,等等:他自己出来了。
§265Ubi ille est sacrilegus?
那个十恶不赦的家伙在哪里?
§266bEhem, opportune; te ipsum quaero.
哎呀,你来得正好;我正找你呢。
Quid fit, Ctesipho?
情况怎么样,克特西丰?
§267In tuto est omnis res: omitte vero tristitiam tuam.
一切都很安全:真的,收起你的忧郁吧。
§268Ego illam hercle vero omitto qui quidem te habeam fratrem.
凭着赫拉克勒斯起誓,我确实不再忧郁了,因为有你这样的哥哥。
O mi Aeschine, §269O mi germane; ah, vereor coram in os te laudare amplius, §270Ne id assentandi magis quam quo habeam gratum facere existimes.
哦,我的埃斯基努斯,哦,我的亲兄弟;啊,我真不敢当面更多地赞美你,免得你以为我这么做更多是为了奉承,而不是因为我心怀感激。
§271Age inepte; quasi nunc non norimus nos inter nos, Ctesipho.
得了吧,傻瓜;克特西丰,就好像我们现在还不了解彼此似的。
§272Hoc mihi dolet, nos paene sero scisse, et paene in eum locum §273Redisse ut si omnes cuperent nihil tibi possent auxiliarier.
这让我感到痛苦,我们知道得太晚了,几乎陷入了这样一种境地:即使所有人都想帮你,也无法给你任何帮助。
§274Pudebat.
我当时感到羞愧。
§274bAh, stultitia est istaec, non pudor.
唉,那是愚蠢,不是羞愧。
Tam ob parvulam §275Rem paene ex patria!—Turpe dictu.
为了这么一点微不足道的事,几乎要逃离祖国! ——说起来都丢脸。
Deos quaeso ut istaec prohibeant.
我祈求神明阻止这些事情。
§276Peccavi.
我错了。
§276bQuid ait tandem nobis Sannio?
那么,萨尼奥对我们说了什么?
§276cIam mitis est.
他现在已经温和了。
§277Ego ad forum ibo ut hunc absolvam: tu intro ad illam, Ctesipho.
我去广场解决这个人的事:克特西丰,你进屋去找她吧。
§278Syre, insta.
叙鲁斯,加把劲。
§278bEamus; namque hic properat in Cyprum.
我们走吧;因为这位急着去塞浦路斯呢。
§279bReddetur; ne time.
会还给你的;别担心。
§280At ut omne reddat.
但一定要全额归还。
§280bOmne reddet: tace modo, ac sequere hac.
会全额归还的:你只要闭嘴,跟我走这边。
§280cSequor.
我跟着。
§281Heus, heus, Syre.
喂,喂,叙鲁斯。
§281bHem, quid est?
哎,怎么了?
§281cObsecro hercle, hominem istum impurissimum §282Quamprimum absolvitote; ne, si magis irritatus siet, §283Aliqua ad patrem hoc permanet, atque ego tum perpetuo perierim.
凭着赫拉克勒斯起誓,求求你们,把那个最卑鄙的家伙尽快打发走;免得他万一更加愤怒,这件事情以某种方式传到父亲耳朵里,那我可就永远完蛋了。
§284Non fiet; bono animo es: tu cum illa te intus oblecta interim; §285Et lectulos iube sterni nobis, et parari caetera.
不会发生的;放心吧:你先在屋里和她开心开心;叫人给我们铺好卧榻,准备好其他东西。
§286Ego iam transacta re convertam me domum cum obsonio.
我事情办妥了就带着买好的菜回家。
§287Ita quaeso: quando hoc bene successit, hilarem hunc sumamus diem.
这样最好:既然这件事进展顺利,我们就痛痛快快地过这一天。
§288Obsecro, mea nutrix, quid nunc fiet?
哎呀,我的乳母,现在该怎么办呢?
§288bQuid fiat rogas?
您问怎么办?
§289Recte edepol spero.
凭着波鲁克斯起誓,我希望一切顺利。
§289bModo dolores, mea tu, occipiunt primulum.
只是,我的宝贝,阵痛才刚刚开始。
§290Iam nunc times, quasi nunquam affueris, nunquam tute pepereris.
怎么现在就害怕起来了,好像你以前从未经历过,自己也从未生育过一样。
§291Miseram me, neminem habeo; solae sumus: Geta autem hic non adest; §292Nec quem ad obstetricem mittam; nec qui arcessat Aeschinum.
可怜的我啊,我谁也没有;只有我们俩:而且盖塔也不在这儿;既没有可派去请接生婆的人,也没有去叫埃斯基努斯的人。
凭着波鲁克斯起誓,他肯定马上就到;因为他一天也不会耽搁而不来这里的。
§294bSolus mearum miseriarum est remedium.
只有他是我痛苦的解药。
§295E re nata melius fieri haud potuit quam factum est hera; §296Quando vitium oblatum est; quod ad illum attinet potissimum §297Talem, tali genere atque animo, natum ex tanta familia.
事已至此,夫人,情况不能比现在更好了;既然已经犯下了过错,这事偏偏关系到他,这样的人,拥有这样的出身和品质,诞生于如此显赫的家族。
§298Ita pol est ut dicis: salvus nobis Deos quaeso ut siet.
凭着波鲁克斯起誓,正如您所说:我祈求神明保佑他平安。
§299Nunc illud est quod si omnes omnia sua consilia conferant, §300Atque huic malo salutem quaerant, auxili nihil afferant, §301Quod mihique heraeque filiaeque herili est.
现在的情况是,即便所有人集中所有的智慧,为这场灾难寻求救助,也无法带来任何帮助,而这灾难正降临在我、女主人以及女主人的女儿身上。
Vae misero mihi!
可怜的我啊!
§302Tot res repente circumvallant, unde emergi non potest, §303Vis, egestas, iniustitia, solitudo, infamia.
如此多的事情突然包围了我们,让人无法从中脱身,暴力、贫困、不义、孤独、恶名。
§304Hocine saeclum? O scelera, O genera sacrilega, O hominem impium!
这是什么世道? 哦,罪恶! 哦,亵渎神明的一族! 哦,不虔敬的人!
§305Me miseram! quidnam est quod sic video timidum et properantem Getam?
可怜的我啊! 为什么我看到盖塔如此惊慌失措地跑来?
§306Quem neque fides neque iusiurandum neque illum misericordia §307Repressit neque reflexit, neque quod partus instabat prope, §308Cui miserae indigne per vim vitium obtulerat.
无论是信义、誓言还是怜悯,都未能阻止他、动摇他,甚至连分娩在即的事实也未能让他回头,而他竟曾用暴力无耻地玷污了那个可怜的姑娘。
§309bPropius obsecro accedamus, Sostrata.
索斯特拉塔,我求您,我们走近点吧。
§311Nihil est quod malim quam illam totam familiam mihi dari obviam,
没有任何事情能比让我遇到那一家人更合我心意的了,