Humanitext Reader

泰伦提乌斯 · 兄弟 §199-258

叙鲁斯与萨尼奥的谈判及克特西丰登场

第 6 段,共 18 段 · 拉丁语

内容简介

萨尼奥因担心塞浦路斯之行受阻而考虑妥协,叙鲁斯则提议以十米纳和解来施加压力。萨尼奥恳求至少能收回成本,此时表达对哥哥深切感激的克特西丰登场。

§199Homini misero plus quingentos colaphos infregit mihi.
他朝我这可怜人脸上砸了五百多记耳光。
§200Ob malefacta haec tantidem emtam postulat sibi tradier.
作为这些恶行的报偿,他竟然要求按原价把买来的女奴交给他。
§201Verum enim, quando bene promeruit, fiat: suum ius postulat.
不过,既然他如此“功勋卓著”,那就依他吧:他在主张他的权利呢。
§202Age iam cupio, si modo argentum reddat.
好了,只要他肯退钱,我现在也巴不得。
Sed ego hoc hariolor; §203Ubi me dixero dare tanti, testes faciet ilico
但我预料到了这一点:一旦我说同意按那个价格卖,他立刻就会找来证人,证明我已经把她卖了。
§204Vendidisse me: de argento somnium: mox; "Cras redi. "
至于钱,那是白日做梦,接着就是“明天再来吧”。
§205Id quoque possum ferre si modo reddat; quanquam iniurium est.
如果他真能退钱,即使这不公道,我也能忍受。
§206Verum cogito id quod res est: quando eum quaestum occeperis, §207Accipienda et mussitanda iniuria adolescentium est.
但我考虑的是实际情况:一旦你干了这一行,年轻人的侮辱你就必须接受并默默忍受。
§208Sed nemo dabit: frustra has egomet mecum rationes puto.
但没人会给钱:我自己在这儿瞎算这些账也是白搭。
§209Tace, egomet conveniam iam ipsum: cupide accipiat faxo; atque etiam §210Bene dicat secum esse actum.
嘘! 我亲自去见那家伙:我会让他心甘情愿地接受;甚至还会让他说自己得到了优待。
Quid istuc, Sannio, est quod te audio
萨尼奥,这是怎么回事?
§211Nescio quid concertasse cum hero?
我听说你和我的主人起了什么争执?
§211bNunquam vidi iniquius §212Certationem comparatam quam haec hodie inter nos fuit: §213Ego vapulando, ille verberando, usque ambo defessi sumus.
我从未见过比这更不公平的争斗安排,就像我们今天这样:我一直挨揍,他一直动手,直到我们两个都筋疲力尽。
§214Tua culpa.
你的错。
§214bQuid agerem?
我该怎么办?
§214cAdolescenti morem gestum oportuit.
你本该顺从那个年轻人的。
§215Qui potui melius qui hodie usque os praebui?
我还能怎么做? 今天我一直把脸凑过去让他打。
§215bAge, scis quid loquar?
好了,你知道我在说什么吗?
§216Pecuniam in loco negligere maximum interdum est lucrum.
在适当的时候不计较金钱,有时反反而最大的利益。
§216bHui!
呸!
§217Metuisti;
你是在害怕。
si nunc de tuo iure concessisses paululum, atque §218Adolescenti esses morigeratus, hominum homo stultissime, §219Ne non tibi istuc foeneraret?
如果你现在稍微放弃一点你的权利,并且顺从了那个年轻人,你这个天下最愚蠢的人啊,难道这最后不会给你带来回报吗?
§219bEgo spem pretio non emo.
我绝不用真金白银买空洞的希望。
§220Nunquam rem facies: abi: nescis inescare homines, Sannio.
你永远发不了财。 走吧,萨尼奥,你不知道该怎么去引诱人。
§221Credo istuc melius esse: verum ego nunquam adeo astutus fui
我相信那是更好的办法。
§222Quin quicquid possem mallem auferre potius in praesentia.
但我从来没有那么狡猾,以至于不愿在眼前能拿走什么就拿走什么。
§223Age; novi tuum animum;
得了吧,我了解你的心思。
quasi iam usquam tibi sint viginti minae, §224Dum huic obsequare.
只要你能顺从他,二十米纳对你来说又算得了什么。
Praeterea autem te aiunt proficisci Cyprum.
况且,人们还说你要动身去塞浦路斯。
§224bHem!
啊!
§225Coëmisse hinc quae illuc veheres multa; navem conductam;
听说你在这儿买了很多东西带去那里,船也租好了。
hoc, scio, §226Animus tibi pendet.
我知道,你的心正悬着。
Ubi illinc, spero, redieris tamen hoc ages.
不过,当你从那里回来时,我希望你再来处理这件事。
§227Nusquam pedem.
我一步也不迈。
Perii hercle;
凭着赫拉克勒斯起誓,我全完了。
hac illi spe hoc inceperunt.
他们正是指望我急于动身才开始干这事的。
§227bTimet: §228Inieci scrupulum homini.
他害怕了:我在这家伙的心里种下了不安的种子。
§228bO scelera! illud vide
噢,这些恶棍!
§229Ut in ipso articulo oppressit.
瞧瞧这个,他竟然在最关键的时刻卡住了我。
Emtae mulieres §230Complures; et item hine alia quae porto Cyprum.
我已经买下了好几个女奴,还有其他从这里带往塞浦路斯的货物。
§231Nisi eo ad mercatum venio, damnum maximum est.
如果我不能赶去那里的集市,损失可就太惨重了。
§232Nunc si hoc omitto actum agam;
现在如果我放弃这事,那就是徒劳无功。
ubi illinc rediero §233Nihil est; refrixerit res.
等我从那里回来,一切都完了,事情早就凉了。
"Nunc demum venis?
“你现在才来?
§234Cur passus? ubi eras?" Ut sit satius perdere §235Quam aut hic nunc manere tam diu, aut tum persequi.
为什么放任不管? 你之前在哪儿? ”与其现在在这里耽搁这么久,或者以后再去追讨,倒不如现在蒙受损失。
§236Iamne enumerasti id quod ad te rediturum putes?
你已经算好你认为能拿回的利润了吗?
§237Hocine illo dignum est? hocine incipere Aeschinum?
这配得上他吗? 这是埃斯基努斯该干的事吗?
§238Per oppressionem ut hanc mihi eripere postulet?
难道他想通过强权强行从我手里夺走她?
§239Labascit.
他动摇了。
Unum hoc habeo: vide si satis placet: §240Potius quam venias in periculum, Sannio, §241Servesne an perdas totum, dividuum face: §242Minas decem conradet alicunde.
我有一个提议,你看看是否满意:萨尼奥,与其冒着失去全部的危险,不如把它们平分:他会从什么地方凑出十个米纳来。
§242bHei mihi, §243Etiam de sorte nunc venio in dubium miser?
哎呀,可怜的我,难道现在连本金都要打折扣了吗?
§244Pudet nihil: omnes dentes labefecit mihi: §245Praeterea colaphis tuber est totum caput.
他真是一点不害臊:打得我满嘴牙齿都松了,而且我整张头都被耳光揍得都是包。
§246Etiam insuper defrudat? nusquam abeo.
难道在此之上还要克扣我吗? 我哪儿也不去。
§246bUt lubet.
随你便。
§247Numquid vis quin abeam?
在我走之前,你还有什么要求吗?
§247bImmo hercle hoc quaeso, Syre; §248Ut ut haec sunt acta, potius quam lites sequar, §249Meum mihi reddatur; saltem quanti emta est, Syre.
别啊,凭着赫拉克勒斯起誓,我求你了,叙鲁斯;无论这些事已经怎么发生了,与其去打官司,还是把我的东西还给我吧;叙鲁斯,起码按买来的原价还。
§250Scio te non usum antehac amicitia mea: §251Memorem me dices esse et gratum.
我知道你以前没受过我的恩惠:但这次之后,你会说我是个知恩图报的人。
§251bSedulo §252Faciam: sed Ctesiphonem video: laetus est
我会尽力去办的。 但我看到克特西丰了。
§253De amica.
他正为他的情人感到高兴呢。
§253bQuid quod te oro?
我求你的事怎么样了?
§253cPaulisper mane.
稍等片刻。
§254Abs quivis homine, cum est opus, beneficium accipere gaudeas: §255Verum enimvero id demum iuvat, si, quem aequum est facere, is bene facit.
在有需要的时候,从任何人那里得到恩惠都是令人高兴的:但只有当那个本该施予恩惠的人做出了善行时,才真正令人欣慰。
§256O frater frater, quid ego nunc te laudem? Satis certo scio;
噢,哥哥,哥哥,我现在该怎么赞美你呢?
§257Nunquam ita magnifice quicquam dicam id virtus quin superet tua.
我心里非常清楚;无论我把话说得多么天花乱坠,你的美德也总会超越我的言语。
§258Itaque unam hanc rem me habere praeter alios praecipuam arbitror,
因此,我认为我拥有一件比其他人更为优越的特权,

词汇与语法注释

  1. 200tantidem emtam postulat sibi tradier — tantidem 是价格属格,意为“(按其买入的)同等价格”。emtam(emere 的完成分词单数阴性宾格)指代省略的 mulierem,并作为古体现在时被动不定式 tradier(= tradi)的逻辑主语。
  2. 207Accipienda et mussitanda iniuria adolescentium est — iniuria 是主语,accipienda... est 是带有动形容词(-ndus 尾缀)的义务表达。adolescentium 是主格属格(subjective genitive),译为“年轻人所施加的侮辱”。
  3. 219Ne non tibi istuc foeneraret — ne non 引导接在表示担忧的动词 metuisti(你害怕)后面的名词从句,意为“(担心)不……”。foeneraret 是 foenero(产生利息、带来回报)的虚拟式未完成过去时。
  4. 222Quin quicquid possem mallem auferre potius in praesentia — quin 接在前面的否定表达 non adeo astutus fui(我没那么狡猾)之后,起到了类似结果从句的作用,意为“以至于不愿……”。mallem 是 malo(更愿、宁愿)的虚拟式未完成过去时。
  5. 241Servesne an perdas totum, dividuum face — Servesne an perdas 是一个二选一的虚拟式从句(选择性条件从句),意为“无论你是保全还是失去全部”。face 是命令式 fac(来自 facere)的古体形式。
  6. 257id virtus quin superet tua — quin 接在否定的主句(Nunquam ita magnifice quicquam dicam)之后,引导虚拟式 superet,表示无论说得多么夸张,对哥哥美德的赞美都不可能不被其超越。

引用这一段

泰伦提乌斯, 兄弟 §199-258. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0134.phi006.humanitext-lat2:199-258

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。