Humanitext Reader

泰伦提乌斯 · 婆母 §597-655

男婴出生的消息与拉凯斯要求接回妻子

第 13 段,共 17 段 · 拉丁语

内容简介

索斯特拉塔决定搬到乡下,拉凯斯对此表示赞同,而潘皮卢斯内心却深陷纠结。随后菲迪普斯出现并透露菲鲁美娜生下了一个男婴,拉凯斯随之强硬要求潘皮卢斯必须接回妻子。

§597Hic video me esse invisam immerito: tempus est concedere.
索斯特拉塔:在这里,我看到自己无端地招人怨恨:是时候离开了。
§598Sic optime, ut ego opinor, omnes causas praecidam omnibus; §599Et me hac suspicione exsolvam, et illis morem gessero.
在我看来,这样做最能切断所有人的一切借口;我既能使自己摆脱这种嫌疑,也能顺从他们的心愿。
§600Sine me obsecro hoc effugere vulgus quod male audit mulierum.
求求你让我避开这群名声不佳的女人吧。
§601Quam fortunatus caeteris sim rebus, absque una hac foret, §602Hanc matrem habens talem, illam autem uxorem.
潘皮卢斯:如果没有这唯一的一件事,我在其他方面该是多么幸运啊,拥有这样一位母亲,又娶了那样一味妻子。
§602bObsecro, mi Pamphile, §603Non tute incommodam rem, ut quaeque est, in animum induces pati?
索斯特拉塔:求求你,我的潘皮卢斯,难道你不能下定决心,去忍受那一件件并不如意的事情吗?
§604Si caetera sunt ita ut vis, itaque ut esse ego illam existimo, §605Mi gnate, da veniam hanc mihi: reduce illam.
如果其他事都如你所愿,也正如我认为她所是的那样,我的孩子,答应我这个请求吧:把她接回来。
§605bVae misero mihi!
潘皮卢斯:唉,我真可怜!
§606Et mihi quidem! nam haec res non minus me male habet quam te, gnate mi.
索斯特拉塔:对我也是如此! 因为这件事带给我的痛苦,我的孩子,一点也不比你少。
§607Quem cum istoc sermonem habueris procul hinc stans accepi, uxor.
拉凯斯:妻子啊,我站在远处,听到了你和那小子之间的谈话。
§608Istuc est sapere, qui ubicumque opus sit animum possis flectere; §609Quod faciendum sit post fortasse idem hoc nunc si feceris.
这才是明智:无论何时需要,你都能转变心意;如果现在就做这件也许以后迟早要做的事。
§610Fors fuat pol.
索斯特拉塔:凭波鲁克斯发誓,但愿运气好。
§610bAbi rus ergo hinc: ibi ego te et tu me feres.
拉凯斯:那么,从这里去乡下吧:在那里你容忍我,我也容忍你。
§611Spero ecastor.
索斯特拉塔:凭卡斯托尔发誓,我正是这样期望的。
§611bI ergo intro, et compone quae tecum simul §612Ferantur: dixi.
拉凯斯:那么进去吧,收拾一下要和你一起带走的东西:我已经说了。
§612bIta ut iubes faciam.
索斯特拉塔:我会照您的吩咐去做。
§612cPater.
潘皮卢斯:父亲。
§613Quid vis, Pamphile?
拉凯斯:你想要什么,潘皮卢斯?
§613bHinc abire matrem? minime.
潘皮卢斯:母亲要离开这里? 绝对不行。
§613cQuid ita istuc vis?
拉凯斯:你为什么这么不希望如此?
§614Quia de uxore incertus sum etiam quid sim facturus.
潘皮卢斯:因为对于妻子,我还没决定好该怎么办。
§614bQuid est?
拉凯斯:你说什么?
§615Quid vis facere nisi reducere?
除了把她接回来,你还想做什么?
§615bEquidem cupio; et vix contineor; §616Sed non minuam meum consilium: ex usu quod est id persequar.
潘皮卢斯:我确实渴望这样做,甚至快克制不住自己了;但我不会动摇我的决定:我要追求最有利的做法。
§617Credo ea gratia concordes magis, si non reducam, fore.
我相信,如果我不接她回来,她们反而会因此更加和睦。
§618Nescias.
拉凯斯:这可说不准。
Verum id tua refert nihil utrum illae fecerint, §619Quando haec abierit.
但她们俩怎么做对你毫无关系,只要她(你母亲)离开了。
Odiosa haec est aetas adolescentulis.
这个年纪对年轻女子来说是讨人嫌的。
§620E medio aequum excedere est.
识相点让开是合乎情理的。
Postremo iam nos fabula §621Sumus, Pamphile, "senex atque anus. "
总之,我们现在已经是别人茶余饭后的笑柄了,潘皮卢斯,“老头子和老太婆”。
§622Sed video Phidippum egredi per tempus: accedamus.
不过,我看到菲迪普斯正合时宜地走出来:我们迎上去吧。
§623Tibi quoque edepol iratus sum, Philumena, §624Graviter quidem; nam hercle abs te factum est turpiter; §625Etsi tibi causa est de hac re: mater te impulit: §626Huic vero nulla est.
菲迪普斯:凭波鲁克斯发誓,我对你也感到愤怒,菲鲁美娜,确实非常愤怒;凭赫拉克勒斯发誓,你的所作所为太不像样了;虽说你在这件事上也有苦衷:是你母亲唆使了你:但对她来说确实没有任何借口。
§626bOpportune te mihi, §627Phidippe, in ipso tempore ostendis.
拉凯斯:你出现得真及时,菲迪普斯,你在最恰当的时候出现了。
§627bQuid est?
菲迪普斯:怎么了?
§628Quid respondebo his? aut quo pacto hoc aperiam?
潘皮卢斯:我该怎么回答他们? 或者我该如何透露这事?
§629Die filiae rus concessuram hinc Sostratam: §630Ne revereatur minus iam quo redeat domum.
拉凯斯:告诉你女儿,索斯特拉塔要离开这里搬到乡下去:好让她在回夫家时,不再有那么多顾虑。
§630bAh, §631Nullam de his rebus culpam commeruit tua: §632A Myrrhina haec sunt mea uxore exorta omnia.
菲迪普斯:啊,在这些事情上,你的妻子没有受到任何指责的余地:这全都是由我的妻子妙丽娜挑起来的。
§633Mutatio fit: ea nos perturbat, Lache.
情况发生了变化:这把我们搞糊涂了,拉凯斯。
§634Dum ne reducam, turbent porro quam velint.
潘皮卢斯:只要不让我把她接回来,他们爱怎么折腾就怎么折腾吧。
§635Ego, Pamphile, esse inter nos, si fieri potest, §636Affinitatem hanc sane perpetuam volo: §637Sin est ut aliter tua siet sententia, §638Accipias puerum.
菲迪普斯:潘皮卢斯,如果可能的话,我希望我们之间这门姻亲关系能够长久保持下去:但如果你的想法不同,把孩子抱去吧。
§638bSensit peperisse; occidi.
潘皮卢斯:他发现她生了孩子了;我完了。
§639Puerum? quem puerum?
拉凯斯:孩子? 什么孩子?
§639bNatus est nobis nepos: §640Nam abducta a vobis praegnas fuerat filia, §641Neque fuisse praegnatem unquam ante hunc scivi diem.
菲迪普斯:我们有了一个外孙:因为女儿被从你们那接走时,就已经怀有身孕,而在今天之前,我对此一无所知。
§642Bene, ita me Di ament, nuntias; et gaudeo §643Natum illum, et tibi illam salvam: sed quid mulieris §644Uxorem habes, aut quibus moratam moribus?
拉凯斯:愿神明保佑我,这真是个好消息;我很高兴孩子出生了,你女儿也平安无事:但是你娶的做妻子,或者说她有些什么脾性?
§645Nosne hoc celatos tam diu? nequeo satis
我们竟然被隐瞒了这么久!
§646Quam hoc mihi videtur factum prave proloqui.
我简直无法充分表达这事对我来说显得多么恶劣。
§647Non tibi illud factum minus placet quam mihi, Lache.
菲迪普斯:拉凯斯,那件事我也和你一样不高兴。
§648Etiamsi dudum fuerat ambiguum hoc mihi, §649Nunc non est quum eam consequitur alienus puer.
虽然就在刚才,我对此还犹豫不决,如今既然有了一个属于旁人的孩子跟随着她,就不再有什么可疑虑的了。
§650Nulla tibi, Pamphile, hic iam consultatio est.
拉凯斯:潘皮卢斯,这下你可没有什么好权衡的了。
§651Perii.
潘皮卢斯:我完蛋了。
§651bHunc videre saepe optabamus diem §652Quum ex te esset aliquis qui te appellaret patrem.
拉凯斯:我们常常期盼看到这一天,当你有了骨肉能称呼你为父亲。
§653Evenit: habeo gratiam Dis.
这一天终于到了:我感谢神明。
§653bNullus sum.
潘皮卢斯:我什么都不是了。
§654Reduc uxorem, ac noli adversari mihi.
拉凯斯:接你妻子回来,别跟我作对。
§655Pater, si ex me illa liberos vellet sibi,
潘皮卢斯:父亲,如果她是为了自己而想要我生下的孩子,

词汇与语法注释

  1. §600quod male audit — 动词 `audio`(听)与副词 `male` 连用,是拉丁语中的一种习惯用法,意为“名声不佳”或“被人说坏话”,具有被动意味。
  2. §601absque una hac foret — 介词 `absque` 接夺格,与未完成过去时虚拟式 `foret`(`esset` 的交替形式)连用,表示与过去事实相反的假设条件(“如果不是因为这唯一的一件事”),这是早期拉丁语喜剧中非常有特色的用法。
  3. §618id tua refert nihil — 非人称动词 `refert`(对……有关系、重要)的句法。在表示与谁有关时,不使用属格,而是使用物主形容词的阴性单数夺格形式(如 `meā`, `tuā`),因此这里使用了 `tua`。
  4. §649alienus puer — 菲迪普斯口中的 `alienus`(他人的、属于他家的)指的是该孩子属于潘皮卢斯家,而非菲迪普斯自己的家系。因为菲迪普斯坚信这个孩子是潘皮卢斯的亲生骨肉,因此他意指这个孩子理应归于潘皮卢斯家(即“他人的孩子”)。

引用这一段

泰伦提乌斯, 婆母 §597-655. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0134.phi005.humanitext-lat2:597-655

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。