Humanitext Reader

泰伦提乌斯 · 安德罗斯岛的小姐 §932b-981b

格里科里乌姆身世大白与圆满结局

第 18 段,共 18 段 · 拉丁语

内容简介

格里科里乌姆被确认是克雷梅斯失散的女儿,她与潘皮卢斯的婚姻及丰厚嫁妆得以正式确立。重获自由的达乌斯和卡里努斯也加入进来,大家共同庆祝大团圆结局,全剧就此落幕。

§932bNon.
克里托:不是。
§932cCuiam igitur?
克雷梅斯:那么是谁的?
§932dFratris filiam.
克里托:他兄弟的女儿。
§933Certe mea est.
克雷梅斯:那她确实是我的女儿。
§933bQuid ais?
西蒙:你说什么?
§933cQuid tu ais?
克雷梅斯:你又说什么?
§933dArrige aures Pamphile.
潘皮卢斯:竖起耳朵听着,潘皮卢斯。
§934Qui credis?
西蒙:你凭什么相信?
§934bPhania ille frater meus fuit.
克雷梅斯:那位法尼亚斯是我的兄弟。
§934cNoram et scio.
克里托:我曾认识他,而且我知道这事。
§935Is hinc bellum fugiens, meque in Asiam persequens, proficiscitur.
克雷梅斯:他为了躲避这里的战争,去亚洲寻找我,便出发了。
§936Tum illam relinquere hic est veritus; postilla nunc primum audio §937Quid illo sit factum.
那时他害怕把她留在这里;自那以后,我现在才第一次听到他的下落。
§937bVix sum apud me, ita animus commotus est metu, §938Spe, gaudio, mirando hoc tanto tam repentino bono.
潘皮卢斯:我都快神志不清了,我的心被恐惧、希望、喜悦,以及这如此巨大、如此突然、令人惊奇的幸福激荡着。
§939Nae istam multimodis tuam inveniri gaudeo.
西蒙:真的,我从多方面为她被发现是你的女儿而感到高兴。
§939bCredo pater.
潘皮卢斯:我相信,父亲。
§940At mihi unus scrupulus etiam restat qui me male habet.
克雷梅斯:但还有一个小小的疑虑留在我心中,让我难受。
§940bDignus es §941Cum tua religione odium: nodum in scirpo quaeris.
西蒙:你活该连同你的洁癖一起招人嫌:你是在灯心草里找节。
§941bQuid istuc est?
潘皮卢斯:那是什么事?
§942Nomen non convenit.
克雷梅斯:名字对不上。
§942bFuit hercle huic aliud parvae.
克里托:凭赫拉克勒斯起誓,她小时候还有过另一个名字。
§942cQuid Crito?
克雷梅斯:怎么说,克里托?
§943Numquid meministi?
你可记得什么?
§943bId quaero.
克里托:我正在想。
§943cEgone huius memoriam patiar meae §944Voluptati obstare, cum egomet possim in hac re medicari mihi?
潘皮卢斯:我难道能容忍他的记忆阻碍我的快乐,而我明明在这件事上能为自己找到解药?
§945Non patiar.
我不能容忍。
Heus Chreme quod quaeris, Pasibula est.
喂,克雷梅斯,你问的那个名字,是帕西布拉。
§945bIpsa est.
克雷梅斯:就是她。
§945cEa est.
潘皮卢斯:就是这个名字。
§946Ex ipsa millies audivi.
克里托:我从她本人那里听过千百遍了。
§946bOmnes nos gaudere hoc Chreme
西蒙:克雷梅斯,我相信你相信我们大家都在为此高兴。
§947Te credo credere. §947bIta me Di ament, credo.
克雷梅斯:愿众神爱我,我确实相信。
§947cQuid restat, pater?
潘皮卢斯:还有什么留下的吗,父亲?
§948Iam dudum res reduxit me ipsa in gratiam.
西蒙:早就这件事情本身就已经让我消气了。
§948bO lepidum patrem!
潘皮卢斯:噢,可爱的父亲!
§949De uxore, ita ut possedi, nihil mutat Chremes.
西蒙:关于妻子,就按我已经拥有的那样,克雷梅斯不做任何改变。
§949bCausa optima est, §950Nisi quid pater ait aliud.
克雷梅斯:理由极好,除非我父亲说别的。
§950bNempe.
潘皮卢斯:当然。
§950cId scilicet.
西蒙:确实如此。
§950dDos Pamphile est §951Decem talenta.
克雷梅斯:潘皮卢斯,嫁妆是十塔兰同。
§951bAccipio.
潘皮卢斯:我接受。
§951cPropero ad filiam.
克雷梅斯:我急着去见女儿。
Eho mecum Crito: §952Nam illam me credo haud nosse.
喂,克里托,跟我来:因为我想她根本不认识我。
§952bCur non illam huc transferri iubes?
潘皮卢斯:你为什么不命令把她转到这儿来?
§953Recte admones.
克雷梅斯:你提醒得对。
Davo ego istuc dedam iam negoti.
我现在就把这差事交给达乌斯。
§953bNon potest.
潘皮卢斯:他办不到。
§954Qui non potest?
克雷梅斯:怎么办不到?
§954bQuia habet aliud magis ex sese et maius.
潘皮卢斯:因为他有另一件与他自身更相关、更重大的事。
§954cQuidnam?
克雷梅斯:到底是什么?
§954dVinctus est.
潘皮卢斯:他被绑起来了。
§955Pater non recte vinctus est.
潘皮卢斯:父亲,他被绑得不合理。
§955bHaud ita iussi.
西蒙:我可没有这样命令。
§955cIube solvi obsecro.
潘皮卢斯:求您命令释放他吧。
§956Age fiat.
西蒙:好,那就放了吧。
§956bAt matura.
潘皮卢斯:不过要快。
§956cEo intro.
西蒙:我进去了。
§956dO faustum et felicem hunc diem!
卡里努斯:噢,多么吉利而快乐的一天!
§957Proviso quid agat Pamphilus; atque eccum.
我来看看潘皮卢斯在干什么;看啊,他在这儿。
§957bAliquis forsan me putet §958Non putare hoc verum: at mihi nunc sic esse hoc verum libet.
潘皮卢斯:或许有人会以为我不相信这是真的:但我现在就乐意这是真的。
§959Ego Deorum vitam propterea sempiternam esse arbitror §960Quod voluptates eorum propriae sunt; nam mihi immortalitas §961Parta est, si nulla aegritudo huic gaudio intercesserit.
我想,众神的生命之所以永恒,是因为他们的快乐是永远属于他们自己的;因为对我来说,永生已经获得,只要没有任何悲伤插足到这喜悦中。
§962Sed quem ego mihi potissimum optem nunc cui haec narrem dari?
但现在我最希望谁能出现在我面前,好让我向他诉说这事呢?
§963Quid illud gaudi est?
卡里努斯:那是什么喜悦?
§963bDavum video: nemo est quem mallem omnium; §964Nam hunc scio mea solide solum gavisurum gaudia.
潘皮卢斯:我看到达乌斯了:在所有人中,没有我更想见的人了;因为我知道唯有他会真心为我的喜悦而喜悦。
§965Pamphilus ubinam hic est?
达乌斯:潘皮卢斯这会儿在哪儿?
§965bDave.
潘皮卢斯:达乌斯!
§965cQuis homo est?
达乌斯:是谁?
§965dEgo sum.
潘皮卢斯:是我。
§965eO Pamphile.
达乌斯:噢,潘皮卢斯。
§966Nescis quid mihi obtigerit.
潘皮卢斯:你不知道我遇到了什么事。
§966bCerte; sed quid mihi obtigerit scio.
达乌斯:确实;但我知道我遇到了什么事。
§967Et quidem ego.
潘皮卢斯:我也知道。
§967bMore hominum evenit ut quod sim nactus mali §968Prius rescisceres tu quam ego illud quod tibi evenit boni.
达乌斯:世事往往如此,我得到的坏事你倒比我更早知道,而你遇到的好事我却知道得晚。
§969Mea Glycerium suos parentes repperit.
潘皮卢斯:我的格里科里乌姆找到她的父母了。
§969bO factum bene!
达乌斯:噢,太好了!
§969cHem!
卡里努斯:啊!
§970Pater amicus summus nobis.
潘皮卢斯:父亲是我们最好的朋友。
§970bQuis?
达乌斯:谁?
§970cChremes.
潘皮卢斯:克雷梅斯。
§970dNarras probe.
达乌斯:你说得真好。
§971Nec mora ulla est quin eam uxorem ducam.
潘皮卢斯:而且毫无耽搁,我立刻就能娶她。
§971bNum ille somniat §972Ea quae vigilans voluit?
卡里努斯:他是不是在梦见他清醒时渴望的那些事?
§972bTum de puero Dave?
潘皮卢斯:那么关于那个孩子呢,达乌斯?
§972cAh desine.
达乌斯:啊,别提了。
§973Solus est quem diligunt Di.
达乌斯:唯有他是神明所钟爱的。
§973bSalvus sum si haec vera sunt.
卡里努斯:如果这些是真的,我就得救了。
§974Colloquar.
我去跟他们说话。
§974bQuis homo est? O Charine in tempore ipso mihi advenis.
潘皮卢斯:是谁? 噢,卡里努斯,你来得正是时候。
§975Bene factum.
卡里努斯:太好了。
§975bAudistine?
潘皮卢斯:你听到了吗?
§975cOmnia: age me in tuis secundis respice.
卡里努斯:全听到了:来,在你的顺境中也关照一下我。
§976Tuus est nunc Chremes: facturum quae voles scio esse omnia.
潘皮卢斯:现在克雷梅斯是你的了:我知道他会做一切你想做的事。
§977Memini: atque adeo longum est nos illum expectare dum exeat.
卡里努斯:我记着呢:而且我们在外面等他出来实在太久了。
§978Sequere hac me intus ad Glycerium nunc.
潘皮卢斯:现在跟我一起进屋去找格里科里乌姆。
Tu Dave abi domum: §979Propere arcesse hinc qui auferant eam.
你,达乌斯,回家去:赶快叫人从这儿把她接过去。
Quid stas? quid cessas?
你为什么站着? 为什么犹豫?
达乌斯:我去。
§980Ne expectetis dum exeant huc: intus despondebitur; §981Intus transigetur si quid est quod restet.
潘皮卢斯:请不要等待他们走到这儿来:订婚仪式将在屋里举行;如果还有什么剩下的事,也将在屋里办理。
§981bPlaudite.
达乌斯:请鼓掌!

词汇与语法注释

  1. 941nodum in scirpo quaeris — 拉丁语传统谚语,意为“在灯心草中找节”。由于灯心草(scirpus)本身没有节(nodus),这个表达比喻在没有问题或疑虑的地方无事生非、吹毛求疵。此处西蒙是在讥讽克雷梅斯因名字对不上而产生过度疑虑(religio)的行为。
  2. 943cEgone huius memoriam patiar meae — 带对格加不定式结构(patiar meae voluptati obstare)的否定反问句。`Egone` 的词缀 `-ne` 表示反问,“我难道能容忍……吗?不,决不能”。`egomet` 是 `ego` 的强调形式。`cum` 引导一个让步或原因从句,使用虚拟语气 `possim`。
  3. 949ita ut possedi — 意为“正如我已经占有的那样”,使用的是动词 `possidere` 的完成时 `possedi`。这指的是潘皮卢斯已经将格里科里乌姆视同妻子并与之同居的既成事实,克雷梅斯在承认这一现状的前提下,不对婚姻契约做任何改动(nihil mutat)。
  4. 967but quod sim nactus mali — 此处的 `ut` 从句充当非人称动词 `evenit` 的主语从句。从句中,关系代名词 `quod`(省略了先行词 `id`)修饰部分属格 `mali`(不幸的事)。通过比较级 `prius... quam`,这一结构与后面的 `quod tibi evenit boni`(伴随部分属格 `boni`,即你遇到的好事)形成对比。

引用这一段

泰伦提乌斯, 安德罗斯岛的小姐 §932b-981b. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0134.phi001.humanitext-lat2:932b-981b

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。