Humanitext Reader

普劳图斯 · 缆绳 §1-78

大角星的序幕与海难的原委

第 1 段,共 22 段 · 拉丁语

内容简介

大角星解释了众神如何从天界监视人类,并随后介绍了在塞壬奈发生的故事背景,以及导致主要人物遭遇海难的暴风雨经过。

§1Qui gentes omnes mariaque et terras movet, §2eius sum civis civitate caelitum.
调动万邦、海洋与大地之主,我是祂的公民,享有天界居民的公民权。
§3ita sum, ut videtis, splendens stella candida, §4signum quod semper tempore exoritur suo §5hic atque in caelo: nomen Arcturo est mihi.
正如你们所见,我是这样一颗闪耀的白星,是一颗总是在其合适时间升起的星宿,在这里也在天上:我的名字叫大角星。
§9qui est imperator divom atque hominum Iuppiter, §10is nos per gentis alium ália disparat, §11qui facta hominum, mores, pietatem et fidem §12noscamus, ut quemque adiuvet opulentia.
众神与人类的统治者朱庇特,将我们分散在各族之中,派往不同之处,以便我们察看人类的行径、道德、虔敬与信义,好让他用财富来资助每一个人。
§13qui falsas litis falsis testimoniis §14petunt quique in iure abiurant pecuniam, §15eorúm referimus nomina exscripta ad Iovem; §16cotidie ille scit quis hic quaerat malum: §17qui hic litem apisci postulant peiurio §18mali, res falsas qui impetrant apud iudicem, §19iterum ille eam rem iudicatam iudicat; §20maiore multa multat quam litem auferunt.
凡是用虚假见证谋求虚假诉讼的人,以及在法庭上发假誓赖账的人,他们的名字都被我们抄录下来,上报给朱庇特;他每天都知道谁在这里谋求恶事:那些企图在这里靠伪誓赢得诉讼的恶人,在法官面前骗取虚假判决的人,朱庇特会对那桩已决的案件重新审判;处以比他们通过诉讼攫取的利益还要大得多的罚款。
§21bonos in aliis tabulis exscriptos habet.
他将善人记录在另外的名册上。
§22atque hoc scelesti in animum inducunt suom, §23Iovem sé placare posse donis, hostiis: §24et operam et sumptum perdunt; id eo fit quia §25nihil éi acceptumst a periuris supplici; §26facilius si qui pius est a dis supplicans, §27quam qui scelestust, inveniet veniam sibi.
可是恶徒们心里却在打着这样的算盘,以为自己可以用礼物和祭品来取悦朱庇特;他们是在白费心力和开销;这是因为朱庇特绝不接受伪誓者的任何祈求;敬虔之人向神明祈求,会比作恶之人更容易为自己求得宽恕。
§28idcirco moneo vos ego haec, qui estis boni §29quique aetatem agitis cum pietate et cum fide: §30retinete porro, post factum ut laetemini.
因此,我向你们这些善良的人,伴着虔敬与信义度日的人们,提出这些忠告:往后继续保持吧,以便事后能够欣喜。
§31nunc, huc qua causa veni, argumentum eloquar.
现在的,我来这里的缘由——且让我说明这出剧的剧情。
§32primumdum huic esse nomen urbi Diphilus §33Cyrenas voluit.
首先,狄菲卢斯希望这座城市的名字是塞壬奈。
illic habitat Daemones §34in agro atque villa proxima propter mare, §35senex, qui húc Athenis exul venit, hau malus; §36neque is adeo propter malitiam patria caret, §37sed dum alios servat se impedivit interim, §38rem bene paratam comitate perdidit.
那里住着戴莫内斯,就在海边近处的田野和别墅里,一位从雅典流亡到此的老人,人并不坏;他失去祖国并非由于什么恶行,而是在他保护别人时,自己也陷入了困境,因其慷慨而失去了积攒下来的家产。
§39huíc filiola virgo periit parvola.
他的一个年幼的处女女儿在很小的时候失踪了。
§40eam dé praedone vir mercatur pessumus, §41is eam huc Cyrenas leno advexit virginem.
一个极其邪恶的家伙从强盗手里买下了她,那个皮条客把她这个处女带到了这里的塞壬奈。
§42adulescens quidam civis huius Atticus §43eam vídit ire e ludo fidicinio domum, §44amare occepit: ad lenonem devenit, §45minis triginta sibi puellam destinat §46datque arrabonem et iure iurando alligat.
有一个年轻的雅典公民,看见她从琴乐学校回家,便爱上了她:他找到那个皮条客,讲定以三十米纳的价格买下这个女孩,付了定金,并用誓言将他约束。
§47is leno, ut se aequom est, flocci non fecit fidem §48neque quod iuratus adulescenti dixerat.
那个皮条客正如其本性一般,根本不把信义当一回事,也不顾自己曾对年轻人发过的誓。
§49eí erat hospes par sui, Siculus senex §50scelestus, Agrigentinus, urbis proditor; §51is illius laudare infit formam virginis §52et aliarum itidem quae eius erant mulierculae.
他有一个和他臭味相投的客人,是个西西里的老人,卑鄙无耻,是阿格里真托人,也是他那座城市的叛徒;这家伙开始赞美那个处女的美貌,以及属于他的其他年轻女子的美貌。
§53infit lenoni suadere, ut secum simul §54eat in Siciliam: ibi esse homines voluptários §55dicit, potesse íbi eum fieri divitem.
他开始劝说皮条客和他一起去西西里:他说那里的人都骄奢淫逸,他在那里能发大财。
§57persuadet.
他被说服了。
navis clanculum conducitur, §58quidquid erat noctu in navem comportat domo §59leno; adulescenti qui puellam ab eo emerat §60ait sése Veneri velle votum solvere §61(id hic est Veneris fanum) et eo ad prandium §62vocavit adulescentem huc.
一条船被悄悄雇下,皮条客夜里把家里的所有家当都搬上了船;对从他手里买下那个女孩的年轻人,他说自己想向维纳斯还愿(这就是这里的维纳斯神庙)因此,邀请年轻人到这里吃午饭。
ipse hinc ilico §63conscendit navem, ávehit meretriculas.
而他自己,随即从这里登上了船,把年轻的娼妓们带走了。
§64adulescenti alii narrant ut res gesta sit, §65lenonem abiisse.
其他人告诉了年轻人事情的经过,说那个皮条客已经逃跑。
ad portum ádulescens venit: §66illorum navis longe in altum abscesserat.
年轻人赶到了港口:他们的船早已驶入远海深处。
§67ego quoniam video virginem asportarier, §68tetuli éi auxilium et lenoni exitium simul: §69increpui hibernum et fluctus movi maritimos.
我既然看到那个处女被带走,便同时带给她援助,带给皮条客毁灭:我震响了冬日的风暴,掀起了海上的波涛。
§70nam Arcturus signum sum omniúm acerrimum: §71vehemens sum exoriens, cum occido vehementior.
因为我大角星是所有星宿中最猛烈的:升起时猛烈,西沉时更为猛烈。
§72nunc ambo in saxo, leno átque hospes, simul §73sedent eiecti: navis confracta est eis.
如今,那个皮条客和他的客人两人,都同时被抛在岩石上坐着:他们的船已经撞得粉碎。
§74illa autem virgo atque altera itidem ancillula §75de navi timidae desuluerunt in scapham.
而那个处女和另一个同样的小女佣,惊恐地从船上跳进了一只小艇。
§76nunc eas ab saxo fluctus ad terram ferunt §77ad villam illius, exul ubi habitat senex, §78cuius déturbavit ventus tectum et tegulas;
如今波涛正把她们从岩石送往陆地,送往那个流亡老人所住的别墅,那里的屋顶和瓦片已被狂风刮得一片狼藉;

词汇与语法注释

  1. §2civitate caelitum — civitate为限定夺格或性质夺格,修饰civis,意为“具有天界居民公民权的公民”或“天界居民城邦中的公民”。
  2. §10alium ália — alium(宾格)与alia(夺格,省略了如via或ratione等名词,意为“以不同的方式/方向”)的呼应使用,对宾格的nos(我们)起分配性修饰作用,意为“将我们分别派往不同的地方/以不同的方式分派”。
  3. §11qui ... noscamus — 关系代词qui引导伴有虚拟语气noscamus的目的关系从句,先行词为第一人称复数的nos,意为“为了让我们知晓……”。
  4. §20maiore multa multat — 名词multa(罚金、惩罚)与动词multare(处罚)这一同源词的结合,采用夺格形式表示强调,意为“处以更大的罚款”。主语与前文相同,为朱庇特。
  5. §32Diphilus Cyrenas voluit — 在“宾格加不定式”结构huic esse nomen urbi Cyrenas中,城市名Cyrenas(复数宾格形式)作为nomen的同格语,或受主语动词voluit支配,意为“狄菲卢斯希望这座城市的名字是塞壬奈”。
  6. §37dum alios servat — 接续词dum(“在……期间”)在指代过去发生的动作时,按惯例与现在直说语气(servat)连用,与主句的完成时(impedivit)相配合,意为“在保护别人的时候,他使自己陷入了困境”。

引用这一段

普劳图斯, 缆绳 §1-78. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0119.phi017.humanitext-lat2:1-78

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。