Humanitext Reader

普劳图斯 · 普塞乌多卢斯 §1-75b

普修多鲁斯阅读菲尼基乌姆的来信

第 1 段,共 21 段 · 拉丁语

内容简介

奴隶普修多鲁斯从苦恼的年轻主人卡利多鲁斯那里接过其情人菲尼基乌姆的来信(书板),并读出了她的绝境:她已被卖给一名马其顿军人,而最后的付款期限就在明天。

§1exporgi meliust lumbos atque exsurgier: §2Plautina longa fabula in scaenam venit.
最好伸展一下我们的腰,站立起来:普劳图斯的长剧就要登台了。
§3Si ex te tacente fieri possem certior, §4ere, quae miseriae te tam misere macerent, §5duorúm labori ego hominum parsissem lubens, §6mei te rogandi et tis respondendi mihi; §7nunc quoniam id fieri non potest, necessitas §8me subigit ut te rogitem.
主人,如果你在保持沉默的同时,能够让我得知是什么痛苦如此惨痛地折磨着你,我本乐意省去两个人的劳碌—— 我向你询问以及你向我回答的劳碌;但既然现在这已不可能,必要性正强迫我向你提问。
responde mihi: §9quid est quod tu exanimatus iam hos multos dies §10gestas tabellas tecum, eas lacrumis lavis, §11neque tui participem consili quemquam facis?
回答我:为什么你这几天一直脸色苍白,随身携带书板,用泪水清洗它们,却不让任何人分享你的计划?
§12eloquere, ut quod ego nescio id tecum sciam.
说出来吧,好让我能与你一同知晓我所不知道的事。
§13Misere miser sum, Pseudole.
我惨极了,普修多鲁斯。
§13bId te Iuppiter §14prohibessit.
愿朱庇特阻止这事发生。
§14bNihil hoc Iovis ad iudicium attinet: §15sub Veneris regno vapulo, non sub Iovis.
这与朱庇特的审判毫无关系:我是在维纳斯的统治下挨打,而不是在朱庇特的统治下。
§16Licet me id scire quid sit? nam tu me antidhac
我可以知道那是什么吗?
§17supremum habuisti comitem consiliis tuis.
因为你以前一直把我当作你计划中最重要的伙伴。
§18Idem animus nunc est.
现在的想法也是一样。
§18bFace me certum quid tibist; §19iuvabo aut ré aut opera aut consilio bono.
让我确切知道你有什么问题;我将在财产上、行动上或好建议上给予帮助。
§20Cape has tabellas, tute hinc narrato tibi §21quae me miseria et cura contabefacit.
拿着这块书板,你自己从这里读给自己听,是什么样的痛苦和忧虑让我日益消瘦。
§22Mos tibi geretur.
遵照您的意思办。
sed quid hoc, quaeso?
但我请问,这是什么?
§22bQuid est?
是什么?
§23Vt opinor, quaerunt litterae hae sibi liberos: §24alia aliam scandit.
依我看,这些字母正在为自己寻找孩子:一个骑在另一个上面。
§24bLudis iam ludo tuo?
你又在玩你那套把戏了吗?
§25Has quidem pol credo nisi Sibulla legerit, §26interpretari álium posse neminem.
凭波路克斯起誓,我相信除非西比拉来读,否则没有其他人能解释这些字。
§27Cur inclementer dicis lepidis litteris §28lepidis tabellis lepida conscriptis manu?
为什么你要对这用可爱的双手在可爱的书板上写下的可爱字母恶言相向?
§29An, opsecro hercle, habent quas gallinae manus?
凭赫拉克勒斯起誓,我问你,母鸡也有手吗?
§30nam has quidem gallina scripsit.
因为这分明是母鸡写的。
§30bOdiosus mihi es.
你真让我讨厌。
§31lege vel tabellas redde.
读,否则就把书板还我。
§31bImmo enim pellegam.
不,我一定要通读一遍。
§32advortito animum.
集中注意力。
§32bNon adest.
它不在。
§32cAt tu cita.
那就把它召来。
§33Immo ego tacebo, tu istinc ex cera cita; §34nam istic meus animus nunc est, non in pectore.
不,我会保持沉默,你从那里的蜡板上把它召来吧;因为我的心现在就在那里,而不在胸膛里。
§35Tuam amicam video, Calidore.
我看到你的女朋友了,卡利多鲁斯。
§35bVbi ea est, opsecro?
她在哪里,求求你?
§36Eccam in tabellis porrectam: in cera cubat.
看她在书板里舒展着身子:她正躺在蜡上呢。
§37At te di deaeque quantumst— §37bServassint quidem.
愿神明和女神们,无论有多少—— 保佑你吧。
§38Quasi solstitialis herba paulisper fui: §39repente exortus sum, repentino occidi.
我曾像夏至的草一样,只存在了片刻:突然兴起,又突然枯萎。
§40Tace, dúm tabellas pellego.
别出声,等我把书板通读完。
§40bErgo quin legis?
那你为什么还不读?
§41“Phoenicium Calidoro amatori suo §42per ceram et lignum litterasque interpretes §43salutem mittit et salutem abs te expetit, §44lacrumans titubanti ánimo, corde et pectore.
“菲尼基乌姆向她的爱人卡利多鲁斯,通过蜡、木板以及作为媒介的字母,致以问候,并向你寻求救赎,流着泪,带着颤抖的心灵、心灵和胸膛。
§45Perii, salutem nusquam invenio, Pseudole, §46quam illi remittam.
” 完了,普修多鲁斯,我找不到任何问候来回送给她。
§46bQuam salutem?
什么问候?
§46cArgenteam.
银子的问候。
§47Pro lignean salute vis argenteam §48remittere illi? vide sis quam tu rem geras.
你想用银子的救赎来回送给她的木头问候吗? 请看看你自己在做什么。
§49Recita modo: ex tabellis iam faxo scies §50quam subito argento mi usus invento siet.
只管读下去:从书板上我马上就会让你知道,我是多么急需找到银子。
§51“Leno me peregre militi Macedonio §52minis viginti vendidit, voluptas mea; §53et prius quam hinc abiit, quindecim miles minas §54dederat; nunc unae quinque remorantur minae.
“皮条客把我卖给了国外的一个马其顿军人,卖了二十米纳,我的挚爱;在他离开这里之前,军人已经付了十五米纳;现在只剩下最后的五米纳。
§55ea caúsa miles hic reliquit symbolum, §56expressam in cera ex anulo suam imaginem, §57ut qui huc adferret eius similem symbolum, §58cum eo simul me mitteret.
为此,军人在这里留下了信物,用他的戒指在蜡上压印出的他自己的肖像,以便带了相同信物来此的人,皮条客就让我与他一同前去。
ei rei dies §59haec praestituta est, proxuma Dionysia.
为了这件事,这个期限已经定好了,就在下一次酒神节。
§60cras ea quidem sunt.
” 那正是明天啊。
§60bPrope adest exitium mihi, §61nisi quid mihi in te est auxili.
毁灭临近我了,除非在你有能帮我的办法。
§61bSine pellegam.
让我通读完。
§62Sino, nám mihi videor cúm ea fabularier; §63lege: dulce amarumque una nunc misces mihi.
我让你读,因为我觉得自己正在和她说话;读吧:你现在正把甜和苦一起混给我。
§64“Nunc nostri amores mores consuetudines, §66compressiones artae amantum corporum, §67teneris labellis molles morsiunculae, §68papillarum horridularum oppressiunculae, §69harunc voluptátum mi omnium atque itidem tibi §70distractio discidium vastities venit, §71nisi quae mihi in test aut tibist in me salus.
“现在我们的爱情、习惯、交往,恋人身体的紧密拥抱,用温柔的嘴唇轻轻啃咬,微微耸起的乳房轻轻按压—— 这一切对我和对你而言相同的愉悦,其撕裂、分离和荒废就要到来了,除非在我对你,或你对我有什么救赎。
§72haec quaé ego scivi ut scires curavi omnia; §73nunc ego te experiar quid ames, quid simules.
我已妥善安排,好让你知道我所知道的一切;现在我要考验你,看你是真爱,还是在装假。
vale.
再见。
§74Est misere scriptum, Pseudole.
” 写得真悲惨,普修多鲁斯。
§74bO, miserrime.
噢,最悲惨了。
§75Quin fles?
你为什么不哭?
§75bPumiceos oculos habeo: non queo
我长着轻石般的眼睛:哭不出来。

词汇与语法注释

  1. §6tis — 古拉丁语中第二人称单数代名词的属格形式(相当于古典时期的 tui)。此处与动名词 respondendi(回答)连用,起宾格性属格或主格性属格的作用。
  2. §14prohibessit — 古拉丁语中常见的带有 -so 标记的完成时虚拟语气(表示祝愿或祈愿),相当于古典时期的 prohibuerit。常用于向神明祈愿或表达强烈的否定愿望。
  3. §43salutem — 此处利用了 salus(既意为“问候”也意为“救赎/安全”)的双关语。菲尼基乌姆信中使用的是公式化的 salutem mittit(致以问候),而卡利多鲁斯在第45-47行中则将其解释为金钱上的“救赎”(salutem argenteam),从而构成了喜剧性的双关。
  4. §70distractio discidium vastities venit — 主句的谓语部分,承接第64行 nostri amores 开始的一长串主语(同位语及列举形式)。三个抽象名词(撕裂、分裂、荒废)是主语的核心,单数动词 venit 与之呼应,强调了毁灭迫在眉睫的紧迫感。

引用这一段

普劳图斯, 普塞乌多卢斯 §1-75b. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0119.phi016.humanitext-lat2:1-75b

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。