Humanitext Reader

普劳图斯 · 商人 §147-207b

父亲发现情妇的消息与卡里努斯的绝望

第 3 段,共 16 段 · 拉丁语

内容简介

阿坎提奥在捉弄了卡里努斯一番后,透露了震惊的消息:卡里努斯的父亲在船上撞见了其情人并开始轻薄她,这让卡里努斯陷入绝望。

§147Nescio ego istaec: philosophari numquam didici neque scio.
我不知道那些事:我从未学过哲学,也不懂哲学。
§148ego bonum, malum quo accedit, mihi dari haud desidero.
我一点也不希望给我一个伴随着坏事的好东西。
§149Cedo tuam mihi dexteram, agedum, Acanthio.
把你的右手给我,来吧,阿坎提奥。
§149bEm dabitur, tene.
瞧,给您,握住吧。
§150Vin tu te mihi obsequentem esse an nevis?
你是想对我顺从,还是不想?
§150bOpera licet §151experiri, qui me rupi causa currendo tua, §152ut quae scirem scire actutum tibi liceret.
您可以通过行动来检验,我为了您四处奔波,把自己都跑伤了,好让我所知道的事情,您也能立刻知道。
§152bLiberum §153caput tibi faciam cis paucos mensis.
自由的身份,我会在几个月内给你的。
§153bPalpo percutis.
您是在用甜言蜜语哄我呢。
§154_155Egon ausim tibi usquam quicquam facinus falsum proloqui?
难道我敢在任何地方对您说半句假话吗?
§156quin iam prius quam sum elocutus, scis si mentiri volo.
事实上,在我还没开口之前,您就知道我是否想撒谎了。
§156bAh, §157lassitudinem hercle verba tua mihi addunt, enicas.
啊,凭赫拉克勒斯发誓,你的话增加了我的疲倦,你快把我折磨死了。
§158Sicine mi obsequens es?
你就是这样对我顺从吗?
§158bQuid vis faciam?
您想要我做什么?
§158cTun? id quod volo.
你? 做我想要的事。
§159Quid id est igitur quod vis?
那么,您想要的到底是什么?
§159bDicam.
我会说的。
§159cDice.
您说吧。
§159dAt énim placide volo.
但我真的很想平心静气地谈。
§160Dormientis spectatores metuis ne ex somno excites?
您是害怕把睡着的观众从梦中惊醒吗?
§161Vae tibi.
该死的你。
§161bTibi equidem a portu adporto hoc—
至于我,我从港口给您带来了这个—— 你带了什么?
§161cQuid fers? dic mihi.
告诉我。
§162Vim metum, cruciatum curam, iurgiumque atque inopiam.
暴力、恐惧、折磨、忧虑、争吵以及匮乏。
§163Perii, tu quidem thensaurum huc mi adportavisti mali.
我完蛋了,你确实给我带来了一座痛苦的宝库。
§164nullus sum.
我完蛋了。
§164bImmo es— §164cScio iam, miserum dices tu.
不,您是—— 我已经知道了,你会说“可怜的人”。
§164dDixi ego tacens.
我在心里默默说了。
§165Quid istuc est mali?
那种坏事到底是什么?
§165bNe rogites, maxumum infortunium est.
您别问了,这是最大的不幸。
§166Obsecro, dissolve iam me; nimis diu animi pendeo.
求求你,现在就让我解脱吧;我悬着心已经太久了。
§167Placide, multa exquirere etiam prius volo quam vapulem.
慢着,我还想在挨揍之前再多问几件事呢。
§168Hercle vero vapulabis, nisi iam loquere aut hinc abis.
凭赫拉克勒斯发誓,你真的要挨揍了,除非你现在就开口,或者从这儿滚开。
§169Hoc sis vide, ut palpatur.
瞧瞧这个,看看他怎么讨好。
nullust, quando occepit, blandior.
一旦开始,没人比他更会献谄媚了。
§170Obsecro hercle oroque ut istuc quid sit actutum indices, §171quandoquidem mihi supplicandum servolo video meo.
凭赫拉克勒斯发誓,我恳求并祈求你立刻说出那是什么,既然我看到我必须向我自己的小奴隶哀求。
§172Tandem indignus videor?
难道您终于觉得我不称职了吗?
§172bImmo dignus.
不,很称职。
§172cEquidem credidi.
我确实是这么认为的。
§173Obsecro, num navis periit?
求求你,难不成船沉了?
§173bSalvast navis, ne time.
船安然无恙,您别担心。
§174Quid alia armamenta?
其他的装备呢?
§174bSalva et sana sunt.
都完好无损。
§174cQuin tu expedis §175quid siet quod me per urbem currens quaerebas modo.
既然如此,你为什么不吐露你刚才穿过城市跑着找我,到底是为了什么事。
§176Tu quidem ex óre orationem mi eripis.
您可真是从我的嘴里夺走了话。
§176bTaceo.
我闭嘴。
§176cTace.
请您闭嘴。
§177credo, si boni quid ad te nuntiem, instes acriter, §178qui nunc, quom malum audiendumst, flagitas me ut eloquar.
我想,如果我给您报什么好消息,您肯定会急不可耐地催促,毕竟现在要听坏消息了,您还非逼着我说出来。
§179Obsecro hercle te, istuc ut tu mihi malum facias palam.
凭赫拉克勒斯发誓,我求求你,把那件坏事向我说明白吧。
§180Eloquar, quandoquidem me oras. tuos pater—
我说就是了,既然您这么求我。
§180bQuid meus pater?
您的父亲—— 我的父亲怎么了?
§181Tuam amicam— §181bQuid eam?
您的情人—— 她怎么了?
§181cVidit.
看见了。
§181dVidit? vae misero mihi.
看见了? 天哪,可怜的我啊!
§183Qui potuit videre?
他怎么可能看见她?
§183bOculis.
用眼睛看的。
§183cQuo pacto?
怎么个看法?
§183dHiantibus.
睁得大大的。
§184In hinc dierectus? núgare in re capitali mea.
滚一边吊死吧! 在我这生死攸关的关头,你竟然还开玩笑。
§185Qui, malum, ego nugor, si tibi quod me rogas respondeo?
见鬼,如果您问我什么我回答什么,我怎么是在开玩笑了?
§186Certen vidit?
他真的看见了?
§186bTam hercle certe quám ego te aut tu me vides.
凭赫拉克勒斯发誓,就像我看见您或者您看见我一样千真万确。
§187Vbi eam vidit?
他在哪里看见她的?
§187bIntus intra navem, út prope astitit; §188et cum ea confabulatust.
在船舱里面,当他就站在近旁时;而且他还和她交谈了。
§188bPerdidisti me, pater.
父亲,您毁了我。
§189eho tu, eho tu, quin cavisti ne eam videret, verbero?
嘿,你这欠揍的家伙,你怎么就没留神别让他看见她?
§190quin, sceleste, ábstrudebas, né eam conspiceret pater?
你这坏蛋,为什么不把她藏起来,免得你父亲撞见?
§191Quia negotiosi eramus nos nostris negotiis: §192armamentis complicandis componendis studuimus.
因为我们正忙着我们自己的差事呢:我们正专心收拢和整理船上的装配。
§193dum haec aguntur, lembo advehitur tuos pater pauxillulo, §194neque quisquam hominem conspicatust, donec in navem subit.
正忙着这些事的时候,您的父亲坐着一艘极小的轻舟过来了,在他登上船之前,根本没有人注意到他。
§195Nequiquam, mare, subterfugi á tuis tempestatibus: §196equidem me iam censebam esse in terra atque in tuto loco, §197verum video med ad saxa ferri saevis fluctibus.
大海啊,我白白逃离了你的狂风暴雨:我原本以为自己已经踏上了陆地,处在安全的地方,可是我却看到自己正被狂暴的波涛冲向礁石。
§198loquere porro, quid sit actum.
继续说,接着发生了什么。
§198bPostquam aspexit mulierem, §199_200rogitare occepit cuia esset.
他看了那个女人之后,就开始盘问她是谁的人。
§199_200bQuid respondit?
怎么回答的?
§199_200cIlico §201occucurri atque interpello, matri te ancillam tuae §202emisse illam.
我立刻跑过去插嘴,说您给您的母亲买下了她当作女佣。
§202bVisun est tibi credere id?
您觉得他信了吗?
§202cEtiam rogas?
您还问这个?
§203sed scelestus subigitare occepit.
可是那不怀好意的人竟开始轻薄她了。
§203bIllamne, obsecro?
轻薄她? 求求你!
§204Mirum quin me subigitaret.
难不成他还来轻薄我啊。
§204bEdepol cor miserum meum, §205quod guttatim contabescit, quasi in aquam indideris salem.
凭波鲁克斯起誓,我这可怜的心,正在一滴一滴地消融,就像把盐放进水里一样。
§206perii.
我完蛋了。
§206bEm istuc unum verbum dixisti verissimum.
瞧,您说的这一个词倒是最真实不过了。
§207stultitia istaec est.
那不过是愚蠢。
§207bQuid faciam? credo, non credet pater,
我该怎么办? 我想,我父亲是不会相信的,

词汇与语法注释

  1. 151qui me rupi — 关系代词 qui 的先行词是前文的宾格代词 me,关系从句中的动词 rupi 为第一人称单数,与此一致。causa tua(因为你)中的 causa 为夺格,作副词性使用。
  2. 177si boni quid ad te nuntiem, instes acriter — si nuntiem ... instes 是使用虚拟语气现在时的条件句(表示潜在或可能性)。boni quid 构成了“部分属格+中性代词”(一些好消息)的句式。
  3. 184In hinc dierectus — dierectus 是普劳图斯作品中特有的骂人表达,意为“去吊死吧”或“下地狱吧”。in hinc 是介词 in 与副词 hinc(从这里)结合的口语表达,或者也可能是动词 i(ire 的命令式)的变体。
  4. 204Mirum quin me subigitaret — Mirum quin(接虚拟语气)是一个口语化惯用语,直译为“如果不是……那才奇怪”,常作强烈的反语或讽刺,表示“他当然不可能来轻薄我(要是轻薄我才奇怪呢)”。

引用这一段

普劳图斯, 商人 §147-207b. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0119.phi011.humanitext-lat2:147-207b

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。