§292optio haec tua est: utram harum vis condicionem accipe.
这选择权在你:接受这两者中你所希望的条件。
§293Liber si sim, meo periclo vivam; nunc vivo tuo.
如果我是自由的,我会为我自己的风险而活;现在我是靠你(的风险)而活。
§294de Casina certum est concedere homini nato nemini.
关于卡辛纳,我已经决定不让给任何活在世上的人。
§295Intro abi atque actutum uxorem huc evoca ante aedis cito, §296et sitellam huc tecum efferto cúm aqua, et sortis.
进去,马上快把妻子叫到这儿来,在屋前,并且把装了水的抽签罐和签子一起带出来。
§296bSatis placet.
很是满意。
§297Ego pol istam iam aliquovorsum tragulam decidero.
凭波鲁克斯起誓,我很快就会把那个投枪引向某个结果。
§298nam si sic nihil impetrare potero, saltem sortiar.
因为如果这样我什么也得不到,至少我会用抽签解决。
§299ibi ego te et suffragatores tuos ulciscar.
在那里,我要向你和你的支持者们复仇。
§300bVt quidem pol pereas cruciatu malo.
凭波鲁克斯起誓,愿你死于凄惨的折磨。
§301Mi illa nubet, machinare quid lubet quo vis modo.
她会嫁给我的,随你怎么用什么方式去策划吧。
§302Abin hinc ab oculis?
你还不快从我眼前滚开?
§302bInvitus me vides, vivam tamen.
您是不情愿看到我的,但我还是会活下去。
— §303Sumne ego miser homo? satin omnes res sunt advorsae mihi?
—— 我难道不是个可怜人吗? 难道所有事情对我还不够不顺吗?
§304iam metuo, ne Olympionem mea uxor exoraverit §305ne Casinam ducat: si id factum est, ecce me nullum senem; §306si non impetravit, etiam specula in sortist mihi.
我已经害怕我妻子会说服奥林匹奥,不要娶卡辛纳:如果这事成了,瞧,我这个老头子就完了;如果她没办成,那我对抽签还有一线希望。
sed progreditur optume eccum Olympio.
不过瞧,奥林匹奥正好走出来了。
§309Vna edepol opera in furnum calidum condito §310atque ibi torreto me pro pane rubido, §311era, qua istuc opera a me impetres quod postulas.
凭埃德波鲁克斯起誓,您倒不如用同样的劲儿把我塞进滚烫的炉子里,像烤红面包那样把我烤焦了,女主人啊,如果您想用那种办法从我这儿得到您所要求的事情。
§312Salvos sum, salva spes est, ut verba audio.
听他说话的口气,我得救了,希望也还在。
§313Quid tu me tua, era, libertate territas?
女主人啊,您为什么用您可以给我的自由来威胁我?
§314qui si tu nolis filiusque etiam tuos, §315vobis invitis atque amborum ingratiis §316una libella liber possum fieri.
因为即使您不愿意,甚至您的儿子也不愿意,违背你们两人的意愿,不管你们俩怎么不乐意,我只需花一个小钱就能成为自由人。
§317Quid istúc est? quicum litigas, Olympio?
那是怎么回事? 你跟谁吵架呢,奥林匹奥?
§318Cum eadem qua tu semper.
跟那个您也总是跟她吵架的同一个女人。
§318bCum uxoré mea?
跟我妻子?
§319Quam tu mi uxorem? quasi venator tu quidem es:
您跟我说什么妻子?
§320dies átque noctes cum cane aetatem exigis.
您简直就像个猎人:日日夜夜都跟一只狗一起打发日子。
§321Quid agit, quid loquitur tecum?
她干嘛呢,跟你说什么了?
§322bQuid tu postea?
那你后来呢?
§324bDi te servassint mihi.
愿神明为了我保佑你。
§325Nunc in fermento totast, ita turget mihi.
现在她整个人都气炸了,在我面前涨红了脸。
§326Ego edepol illam mediam diruptam velim.
凭埃德波鲁克斯起誓,我真巴不得她从中间裂成两半。
§327Credo edepol esse, siquidem tu frugi bonae es.
凭埃德波鲁克斯起誓,我相信会那样的,只要你真的靠得住。
§328verum edepol tua mihi odiosa est amatio: §329inimica est tua uxor mihi, inimicus filius, §330inimici familiares.
但是凭埃德波鲁克斯起誓,你(对我)的热情真让我讨厌:您妻子视我为敌,您儿子视我为敌,连您家里的人都视我为敌。
§330bQuid id refert tua?
这跟你有什么关系?
只要我这个“朱庇特”一个人对你和善,你可千万别把那些芝麻绿豆大的小神放在眼里。
§333Nugae sunt istae magnae.
那简直是天大的废话。
quasi tu nescias, §334repente ut emoriantur humani Ioves.
就像您不知道似的,凡间的“朱庇特”们会死得有多突然。
§335responde: si tu Iuppiter sis mortuos, §336cum ad deos minoris redierit regnum tuom, §337quis mihi subveniet tergo aut capiti aut cruribus?
回答我:如果您这位“朱庇特”死了,当您的王国落回到那些小神手里时,谁来保护我的后背、脑袋和双腿?
事情会比你想象的要好,如果我们能办成这事,让我跟卡辛纳同床共枕。
凭赫拉克勒斯起誓,我认为这办不到,您的妻子逼得那么紧,坚决不把她嫁给我。
但我偏要这样办:我会把签扔进抽签罐里,进行抽签,为你和卡里努斯。
íta rem natam intellego: §344necessum est vorsis gladiis depugnarier.
我知道事情既然已经发展到这一步:就必须刀刃相见、决一死战了。
§345Quid si sors aliter quam voles evenerit?
要是抽签的结果跟您想的不一样呢?
§346Bene dice.
说点吉利话。
dis sum fretus, deos sperabimus.
我信赖神明,我们会仰赖神明的。
§347Non ego istud verbum émpsim tittibilicio; §348nam omnes mortales dis sunt freti, sed tamen §349vidi ego dis fretos saepe multos decipi.
我连半个铜板都不想买你这句鬼话;因为所有的凡人都信赖神明,但是我常常看到许多信赖神明的人落空。
§350St, táce parumper.
嘘,安静一会儿。
§350bQuid vis?
怎么了?
§352nunc nos conlatis signis depugnabimus.
现在我们要正面交锋、决一胜负了。
§353Fáce, Chaline, certiorem me, quid meus vir me velit.
卡里努斯,去弄清楚我丈夫到底要我干嘛。
§354Ille edepol videre ardentem te extra portam mortuam.
凭埃德波鲁克斯起誓,他巴不得看到你死在城门外被火化呢。
§355Credo ecastor velle.
凭卡斯托尔起誓,我相信他是这么想的。
§355bAt pol ego hau credo, sed certo scio.
不过凭波鲁克斯起誓,我可不是猜测,我是确实知道。
§356Plus artificum est mihi quam rebar: hariolum hunc habeo domi.
我这儿的能人比我想象的还要多:家里居然还藏着这么个占卜师。
§357quid si propius attollamus signa eamusque obviam?
如果我们把军旗举得更近些,迎面走过去怎么样?
§358sequere.
跟上。
quid vos agitis?
你们在干什么呢?
您吩咐的所有东西都齐了:妻子、签子、水罐以及我自己。
§359bTe uno adest plus quam ego volo.
就多了你一个人,超出我的意愿。