Humanitext Reader

普劳图斯 · 卡西纳 §1-80

向观众致意与剧情梗概及设定的介绍

第 1 段,共 14 段 · 拉丁语

内容简介

剧作序幕。以向观众致敬并维护旧作的价值开始,阐述了父子两人争夺一个被遗弃少女的情节,并为戏剧中描绘奴隶婚礼的正当性进行辩护。

§1Salvere iubeo spectatores optumos, §2fidem qui facitis maxumi, et vos Fides.
我向最优秀的观众们致敬,你们最看重信义(斐德丝),还有你,信义女神。
§3si verum dixi, signum clarum date mihi, §4ut vos mi esse aequos iam inde a principio sciam.
如果我说了真话,请给我一个明确的信号,以便让我从一开始就确知你们对我是公正(友好)的。
§5qui utuntur vino vetere sapientis puto §6et qui libenter veteres spectant fabulas; §7atque antiqua opera et verba cum vobis placent, §8aequom est placere ante alias veteres fabulas: §9nam nunc novae quae prodeunt comoediae §10multo sunt nequiores quam nummi novi.
我认为,那些饮用陈酒的人是聪明的,以及那些乐于观看旧戏的人也是如此;既然古老的作品和言语能取悦你们,那么古老的戏剧比其他戏剧更能取悦你们也是理所当然的:因为现在出来的那些新喜剧,比新铸的硬币还要糟糕得多。
§11nos postquam populi rumore intelleximus §12studiose expetere vos Plautinas fabulas, §13antiquam éius edimus comoediam, §14quam vos probastis qui estis in senioribus; §15nam iuniorum qui sunt non norunt, scio; §16verum ut cognoscant dabimus operam sedulo.
我们从人们的传闻中得知,你们正在热切地寻求普劳图斯的戏剧,于是我们便上演他的一部古老喜剧,这是你们当中身为长者的人曾经赞许过的;因为我知道,年轻人并不了解它;但我们会努力让他们也得以知晓。
§17haec cum primum acta est, vicit omnis fabulas.
此剧首次上演时,曾战胜了所有其他戏剧。
§18ea tempestate flos poetarum fuit, §19qui nunc abierunt hinc in communem locum.
在那个时代,曾有诗人的精华存在,如今他们已经离开此地,前往那共同的归宿。
§20sed tamen absentes prosunt pro praesentibus.
然而,尽管他们不在身边,但他们仍能替代在场者而发挥作用。
§21vos omnes opere magno esse oratos volo, §22benigne ut operam detis ad nostrum gregem.
我极力恳请你们所有人,请善意地关注我们的剧团。
§23eicite ex animo curam atque alienum aes §24ne quis formidet flagitatorem suom: §25ludi sunt, ludus datus est argentariis; §26tranquillum est, Alcedonia sunt circum forum: §27ratione utuntur, ludis poscunt neminem, §28secundum ludos reddunt autem nemini.
请从心中抛开忧虑和债务,免得有人害怕他自己的债主:现在是节日,银行家们也放假了;一切平安无事,广场周围是一片翠鸟般宁静的日子:他们讲道理,在节日期间不向任何人催债,但在节日过后,他们也绝不还给任何人一分钱。
§29aures vocivae si sunt, animum advortite: §30comoediai nomen dare vobis volo.
如果你们的耳朵正空闲着,请集中注意力:我想告诉你们这部喜剧的名字。
§31Clerumenoe vocatur haec comoedia §32graece, latine Sortientes.
这部喜剧在希腊语中被称为《克鲁鲁梅诺伊》(抽签的人),在拉丁语中被称为《索尔蒂恩特斯》。
Deiphilus §33hanc graece scripsit, post id rursum denuo §34latine Plautus cum latranti nomine.
戴菲卢斯用希腊语写了这部戏,此后,带着那个“狂吠之名”的普劳图斯又重新用拉丁语将其改写。
§35senex híc maritus habitat; éi est filius, §36is una cum patre in illisce habitat aedibus.
这里住着一位已婚的老人;他有一个儿子,儿子和父亲一起住在那所房子里。
§37est éi quidam servos, qui in morbo cubat, §38immo hercle vero in lecto, ne quid mentiar; §39is servos, sed abhinc annos factum est sedecim, §40quom conspicatust primulo crepusculo §41puellam exponi.
他有一个奴隶,现在正卧病在床,不,凭赫拉克勒斯起誓,说实话,是躺在榻上,免得我撒谎;那个奴隶——但这发生在十六年以前—— 当时他在黎明的微光中,看到一个女婴被遗弃。
adít extemplo ad mulierem §42quae illam exponebat, orat ut eam det sibi: §43exorat, aufert; detulit recta domum, §44dat erae suae, orat ut eam curet, educet.
他立刻走到那个抛弃女婴的妇人跟前,请求她把女婴给他:他求得成功,将女婴抱走,直接带回了家,交给了他的女主人,请求她照料并抚养她。
§45era fecit, educavit magna industria, §46quasi si esset ex se nata, non multo secus.
女主人这样做了,并以极大的勤勉抚养了她,就像是自己亲生的一样,几乎没有差别。
§47postquam ea adolevit ad eam aetatem, ut viris §48placere posset, eam puellam hic senex §49amat efflictim, et item contra filius.
当她长大到可以取悦男人的年龄时,这个老人便疯狂地爱上了这个女孩,而他的儿子也同样爱上了她。
§50nunc sibi utérque contra legiones parat, §51paterque filiusque, clam alter alterum: §52pater adlegavit vilicum, qui posceret §53sibi istánc uxorem: is sperat, si ei sit data, §54sibi fore paratas clam uxorem excubias foris; §55filius is autem armigerum adlegavit suom, §56qui sibi eam uxorem poscat: scit, si id impetret, §57futurum quod amat intra praesepis suas.
现在,他们双方都在为对抗彼此而调兵遣将,父亲和儿子,都在瞒着对方:父亲指派了他的管家,让管家去为自己要求这个女孩作妻子:他希望,如果把她给了管家,自己就能瞒着妻子在外面准备好幽会的巢穴;但儿子也同样指派了他的扈从,让扈从为自己要求她作妻子:他知道,如果能实现这一点,他所爱的人就会留在他自己的槽头(家里)。
§58senis uxor sensit virum amóri operam dare, §59propterea úna consentit cum filio.
老人的妻子察觉到丈夫正耽于情爱,因此,她与儿子站在了同一战线上。
§60ille autem postquam filium sensit suom §61eandem illam amare et esse ímpedimento sibi, §62hinc adulescentem peregre ablegavit pater; §63sciens ei mater dat operam absenti tamen.
而当那个父亲察觉到自己的儿子也爱着同一个女孩,并且成了自己的绊脚石时,父亲便把这个年轻人打发到了外乡;然而,母亲知晓此事,依然在为缺席的儿子奔走。
§64is, ne exspectetis, hodie in hac comoedia §65in urbem non redibit: Plautus noluit, §66pontem interrupit, quí erat ei in itinere.
至于他,免得你们苦等,今天在这部喜剧中他是不会回到城里来的:普劳图斯不愿意这样,他拆毁了他旅途中的那座桥梁。
§67sunt hic, inter se quos nunc credo dicere: §68“quaeso hercle, quíd istuc est? serviles nuptiae?
我相信,这里现在正有人在私底下互相嘀咕: “请问,凭赫拉克勒斯起誓,这算什么?
§69servin uxorem ducent aut poscent sibi?
奴隶的婚礼?
§70novom attulerunt, quod fit nusquam gentium.
难道奴隶也要娶妻,或者为自己要求配偶吗?
他们带来了一件新鲜事,这在世界任何地方都是没有的。
§71at ego aio id fieri in Graecia et Carthagini, §72et hic in nostra terra † in Apulia; §73maioreque opere ibi serviles nuptiae §74quam liberales etiam curari solent; §75id ni fit, mecum pignus si quis volt dato §76in urnam mulsi, Poenus dum iudex siet §77vel Graecus adeo, vel mea causa Apulus.
” 但我说,这在希腊和迦太基确实发生,甚至在我们这片土地上,在阿普利亚也是如此;而且在那里,人们操办奴隶的婚礼,比操办自由人的婚礼还要更加用心;如果不是这样,谁愿意就来和我打个赌,赌一罐蜂蜜酒,只要由迦太基人担任裁判,或者希腊人也行,甚至为了我,阿普利亚人也可以。
§78quid nunc? nihil agitis? sentio, nemo sitit.
现在怎么说? 你们没反应吗? 我明白了,没人觉得口渴。
§79revortar ád illam puellam éxpositiciam: §80quam servi summa vi sibi uxorem expetunt,
那我就回到那个被遗弃的女孩身上:那些奴隶正竭尽全力想娶她做妻子,

词汇与语法注释

  1. §5sapientis — 宾格复数 *sapientes* 的古风写法。作为 *puto* 的宾格补足语,意为“我认为饮用陈酒的人是明智的(*sapientes*)”。
  2. §21vos omnes opere magno esse oratos volo — 由 *volo* 引导的宾格与不定式结构,使用了被动完成不定式 *oratos esse*。字面意为“我希望你们所有人都已被极力请求”,是一种委婉而恳切的祈使表达。
  3. §34cum latranti nomine — 意为“带着吠叫的名字”。这是对作者普劳图斯(*Plautus*)名字的谐音双关,可能暗示其家族名 *Maccius*(让人联想到狗吠)或 *Plautus* 本身(扁平足,常用来形容狗耳)。
  4. §46quasi si esset ex se nata — 由 *quasi si* 引导的虚拟式未完成过去时(*esset*),表示违背事实的比较:“仿佛她是她自己所生(即亲生女儿)一样”。
  5. §75id ni fit, mecum pignus si quis volt dato — *Dato* 为将来命令式(第三人称单数)。这是一种模仿法律口吻的、具挑战性的口语表达:“如果事实并非如此(*id ni fit*),任何有意愿的人就与我立下(*dato*)赌注(*pignus*)。”

引用这一段

普劳图斯, 卡西纳 §1-80. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0119.phi006.humanitext-lat2:1-80

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。