§280nisi item unam, verberatus quam pependi perpetem; §281eam quoque edepol etiam multo haec vicit longitudine.
除非是另一夜,那时我挨了打,被吊了一整夜;凭波鲁克斯发誓,今夜甚至比那一夜还要漫长得多。
§282credo edepol equidem dormire Solem, atque adpotum probe; §283mira sunt nisi invitavit sese in cena plusculum.
我确实相信太阳神正在睡觉,而且喝得烂醉;要不是他在晚餐时把自己招待得有点过头,那就奇了怪了。
§284Ain vero, verbero? deos esse tui similis putas?
(墨丘利)真是这样吗,你这该挨鞭子的家伙? 你以为神明都像你一样吗?
§285ego pol te istis tuis pro dictis et male factis, furcifer, §286accipiam; modo sis veni huc: invenies infortunium.
凭波鲁克斯发誓,你这绞刑架料,我要为了你这些话和恶行来招待你;只要你过来,你就会遭到大难。
§287Vbi sunt isti scortatores, qui soli inviti cubant?
(索西亚)那些违背意愿、独自入睡的寻欢客都在哪里?
§288haec nox scita est exercendo scorto conducto male.
今夜是好好折腾雇来的妓女的大好时机。
§289Meus pater nunc pro huius verbis recte et sapienter facit, §290qui complexus cum Alcumena cubat amans animo obsequens.
(墨丘利)我的父亲现在正按照这家伙所说,正确而聪明地行动着,他正搂着阿尔克墨涅躺在一起,温存恩爱,顺从心意。
§291Ibo ut erus quod imperavit Alcumenae nuntiem.
(索西亚)我要去向阿尔克墨涅禀报主人所吩咐的事情。
§292sed quis hic ést homo, quem ante aedis video hoc noctis? non placet.
不过,在这个深夜里,我在房子前看到的这个家伙是谁? 我不喜欢这兆头。
§293Nullust hoc metuculosus aeque.
(墨丘利)没有比这家伙更胆小的了。
(索西亚)我想起来了,那家伙是想从我肩膀上扒下这件斗篷。
§295Timet homo: deludam ego illum.
(墨丘利)这家伙害怕了,我要捉弄他一下。
(索西亚)完蛋了,我的牙齿都在发痒;他肯定要在我不远千里到来时用拳头“热情招待”我了。
§297credo misericors est: nunc propterea quod me meus erus §298fecit ut vigilarem, hic pugnis faciet hodie ut dormiam.
我相信他是慈悲的:现在,既然我的主人让我彻夜未眠,今天这家伙就要用拳头让我入睡了。
§299oppido interii.
我彻头彻尾完了。
obsecro hercle, quantus et quam validus est.
凭赫拉克勒斯起誓,天哪,他有多高大,多强壮啊。
§300Clare advorsum fabulabor, ut hic auscultet quae loquar; §301igitur magis demum maiorem in sese concipiet metum.
(墨丘利)我要对着他的方向大声说话,好让他听清我说的是什么;这样,他内心深处就会产生更大的恐惧。
§302agite, pugni, iam diu est quom ventri victum non datis: §303iam pridem videtur factum, heri quod homines quattuor §304in soporem collocastis nudos.
来吧,拳头们,你们已经很久没有给肚子提供食物了;昨天你们把四个光溜溜的人打得昏睡过去,这事感觉已经过去好久了。
§304bFormido male, §305né ego hic nomen meum commutem et Quintus fiam e Sosia; §306quattuor nudos sopori se dedisse hic autumat: §307metuo ne numerum augeam illum.
(索西亚)我怕得要命,生怕自己在这里改了名字,从“索西亚”变成了“昆图斯”;他宣称有四个光溜溜的人被他打得昏睡过去:我真怕自己会让这个数字增加。
§307bem, nunciam ergo: sic volo.
(墨丘利)来吧,就现在:我就是想要这样。
§308Cingitur: certe expedit se.
(索西亚)他在束腰了:肯定是准备动手了。
§308bNon feret quin vapulet.
(墨丘利)他绝少不了一顿揍。
§309Quis homo?
(索西亚)谁?
§309bQuisquis homo huc profecto venerit, pugnos edet.
(墨丘利)不管是谁来到这里,肯定要吃一顿拳头。
§310Apage, non placet me hoc noctis esse: cenavi modo; §311proin tu istam cenam largire, si sapis, esurientibus.
(索西亚)得了吧,我可不想在半夜吃这玩意:我刚吃过晚饭;所以,如果你聪明的话,把那一顿饭赏给那些挨饿的人吧。
§312Haud malum huic est pondus pugno.
(墨丘利)这只拳头的分量还真不轻。
§312bPerii, pugnos ponderat.
(索西亚)要命了,他在秤拳头的分量呢。
§313Quid si ego illum tractim tangam, ut dormiat?
(墨丘利)如果我轻轻地碰他一下,让他睡过去,怎么样?
§314bPessumest, §315facimus nequiter, ferire malam male discit manus; §316alia forma ésse oportet quem tu pugno legeris.
(墨丘利)太糟了,我们做得太差劲了。 我的手都要学会笨拙地打脸了;被你用拳头挑中的人,理应变成另一种模样。
§317Illic homo me interpolabit meumque os finget denuo.
(索西亚)那家伙要把我重新翻修,把我的脸重新塑造一番。
§318Exossatum os esse oportet quem probe percusseris.
(墨丘利)被你结结实实揍了一顿的人,他的脸理应变得骨头都被抽空了似的。
§319Mirum ni hic me quasi murenam éxossare cogitat.
(索西亚)这家伙多半是想把我像海鳝一样去骨抽筋了。
§320ultro istunc qui exossat homines.
滚开吧,那个把人骨头拔掉的家伙!
perii, si me aspexerit.
要是他看见我,我就完了。
§321Olet homo quidam malo suo.
(墨丘利)某个人身上散发着要倒大霉的臭味。
§321bei, numnam ego óbolui?
(索西亚)哎呀,难道是我身上发出气味了?
§322Atque haud longe abesse oportet, verum longe hinc afuit.
(墨丘利)而且他一定就在不远处,虽然他刚才还离这里很远。
§323Illic homo superstitiosust.
(索西亚)那家伙真是个神汉。
§323bGestiunt pugni mihi.
(墨丘利)我的拳头直发痒。
§324Si in me exercituru's, quaeso in parietem ut primum domes.
(索西亚)如果你要在我的身上练习,求你先在墙上把它们驯服吧。
§325Vox mi ad aures advolavit.
(墨丘利)有声音飘进了我的耳朵。
(索西亚)我真是个倒霉鬼,没把那声音的羽毛拔掉:我居然带着长翅膀的声音。
§327Illic homo a me sibi malam rem arcessit iumento suo.
(墨丘利)那家伙正用他的牲口从我这儿自讨苦吃呢。
§328Non equidem ullum habeo iumentum.
(索西亚)我可压根没有一头牲口。
§328bOnerandus est pugnis probe.
(墨丘利)必须用拳头给他结结实实地装上货。
§329Lassus sum hercle, navi ut vectus huc sum: etiam nunc nauseo; §330vix incedo inanis, ne ire posse cum onere existimes.
(索西亚)凭赫拉克勒斯起誓,我坐船到这里累坏了:到现在还在晕船呢;我光着身子都几乎走不动了,别指望我还能背着担子走。
§331Certe enim hic nescio quis loquitur.
(墨丘利)不过,确实是有不知什么人在这个地方说话。
(索西亚)我安全了,他看不见我:他说是有个不知名的人在说话;而我的名字明明叫索西亚。
§333Hinc enim míhi dextra vox auris, ut videtur, verberat.
(墨丘利)看来,有一个声音确实从右边敲击着我的耳朵。
§334Metuo, vocis ne vicem hodie hic vapulem, quae hunc verberat.
(索西亚)我真怕今天在这里代人受过,替那个敲击他耳朵的声音挨一顿揍。
§335Optume eccum incedit ad me.
(墨丘利)太好了,瞧,他正朝我走来。
§335bTimeo, totus torpeo.
(索西亚)我害怕,我浑身发麻。
§336non edepol nunc ubi terrarum sim scio, si quis roget,
凭波鲁克斯发誓,要是现在有人问我,我都不知道自己身在世上的什么地方了,