§1Disciplina custos spei, retinaculum fidei, dux itineris salutaris, fomes ac nutrimentum bonae indolis, magistra uirtutis, facit in Christo manere semper ac iugiter Deo uiuere, ad promissa caelestia et diuina praemia peruenire.
規律は希望の守護者であり、信仰の絆であり、救いの道の導き手であり、善良な資質の燃料にして栄養であり、徳の教師であって、キリストのうちに常に留まり、絶えず神に生き、天の約束と神的な報いに至ることを可能にする。
hanc et sectari salubre est et auersari ac neglegere letale.
これに付き従うことは有益であり、避けて無視することは致命的である。
in psalmis loquitur Spiritus sanctus: continete disciplinam ne forte irascatur Dominus et pereatis a uia recta, cum exarserit cito ira eius super uos.
詩編の中で聖霊は語っておられる。 「規律を保て。 主が怒り、汝らが正しい道から滅び去ることがないように、主の怒りが速やかに汝らの上に燃え上がるときに。 」またこうある。
et iterum: peccatori autem dicit Deus: ad quid exponis iustificationes meas et adsumis testamentum meum per os tuum? tu autem odisti disciplinam et abiecisti sermones meos retro.
「しかし罪人に対して神は言われる。 『いかなる目的で、汝は私の義を説き、私の契約を汝の口にするのか。 汝は規律を憎み、私の言葉を後ろに投げ捨てたというのに。 』」さらに私たちは読む。
et denuo legimus: disciplinam qui abicit infelix est.
「規律を退ける者は不幸である。
et de Salomone mandata sapientiae monentis accepimus: fili, ne neglexeris disciplinam Dei nec defeceris ab eo correptus: quem enim diligit Deus corripit.
」また、ソロモンに関しても、警告する知恵の命令を私たちは受け取っている。 「わが子よ、神の規律を軽んじてはならない。 神に叱責されても気落ちしてはならない。 なぜなら、神は愛する者を叱責されるからである。
si autem Deus quem diligit corripit et corripit ut emendet, fratres quoque et maxime sacerdotes non oderunt sed diligunt eos quos corripiunt ut emendent, quando et Deus per Hieremiam ante praedixerit et tempora nostra significauerit dicens: et dabo uobis pastores secundum cor meum, et pascent uos pascentes cum disciplina.
」もし神が愛する者を叱責し、正すために叱責されるのであれば、兄弟たち、そして何よりも聖職者たちもまた、自分たちが正すために叱責する人々を憎むのではなく愛しているのである。 神自身、エレミヤを通じてあらかじめ預言し、私たちの時代を指し示して、次のように言われたのだから。 「そして私は汝らにわが心にかなう牧者たちを授けよう。 彼らは規律をもって汝らを牧するであろう。
§2Quodsi in scripturis sanctis frequenter et ubique disciplina praecipitur et fundamentum omne religionis ac fidei de obseruatione ac timore proficiscitur, quid cupidius adpetere, quid magis uelle ac tenere nos conuenit, quam ut radicibus fortius fixis et domiciliis nostris super petram robusta mole solidatis inconcussi ad procellas et turbines saeculi stemus, ad Dei munera per diuina praecepta ueniamus, considerantes pariter ac scientes quod templa Dei sint membra nostra ab omni faece contagionis antiquae lauacri uitalis sanctificatione purgata nec uiolari ea aut pollui fas sit, quando qui uiolat et ipse uioletur? eorum nos templorum cultores et antistites sumus: seruiamus illi, cuius esse iam coepimus.
」だが、もし聖書の中で頻繁に、また至るところで規律が命じられており、宗教と信仰のすべての基礎が順守と恐れから生じているのであれば、私たちの根がより強く張られ、私たちの住まいが岩の上に強固な基盤で固められて、この世の嵐や旋風に対しても揺らぐことなく立ち、神的な戒めによって神の賜物へと至るようにすること以上に、私たちがより熱心に求め、より強く望み、保持すべきふさわしいものがあろうか。 同時に、私たちの体は、命を与える洗礼の聖化によって古い汚れのすべての塵から清められた神の神殿であり、それらが損なわれたり汚されたりすることは許されず、神殿を損なう者は自らも損なわれるということを、顧みかつ知りつつ。 私たちはそれらの神殿の仕え手であり守護者なのである。 すでにその方のものとなり始めたからには、その方に仕えよう。
Paulus in epistulis suis dicit, quibus nos ad curricula uiuendi per diuina magisteria formauit: non estis uestri: empti enim estis magno [pretio].
パウロは、神的な教えによって私たちを生きる道へと形作ったその書簡の中で、こう言っている。 「あなた方は自分自身のものではない。 あなた方は高価な価格で買い取られたのだ。
clarificate et portate Deum in corpore uestro.
あなた方の体において神をあがめ、担いなさい。
clarificemus et portemus Deum puro et mundo corpore et obseruatione meliore, et qui per sanguinem Christi redempti sumus per omnia seruitutis obsequia redemptoris imperio pareamus demusque operam, ne quid immundum et profanum templo Dei inferatur, ne offensus sedem quam inhabitat derelinquat.
」私たちは、清く汚れのない体と、より優れた順守をもって、神をあがめ、担おう。 そして、キリストの血によって贖われた私たちは、あらゆる服従の奉仕をもって贖い主の命令に従い、神の神殿に不潔で冒涜的なものが何一つ持ち込まれないように努め、神が怒って自らの住まう座を去ってしまわれることのないようにしよう。
sospitantis Domini uerba sunt et docentis, curantis pariter et monentis: ecce, inquit, sanus factus es: iam noli peccare ne quid tibi deterius fiat.
これらは救い、教え、同時に配慮し、警告される主の言葉である。 主は言われる。 「見よ、あなたは癒やされた。 もはや罪を犯してはならない。 あなたにもっと悪いことが起こらないために。
dat uiuendi timorem, dat innocentiae legem, postquam contulit sanitatem, nec habenis liberis et solutis uagari postmodum patitur, sed ipsis potius quibus sanatus fuerat mancipato grauius comminatur, quod sit scilicet minor culpa deliquisse ante, cum necdum nosses disciplinam Dei, nulla sit uenia ultra delinquere, postquam Deum nosse coepisti.
」主は健康を与えられた後に、生きる上での恐れを与え、潔白の律法を与え、その後で手綱を自由に緩めてさまようことを許さず、むしろ、自分が癒やされたその人に対して、もし彼が再び束縛されるなら、より厳しく脅される。 すなわち、神の規律をまだ知らなかった以前に罪を犯したことはより小さな過ちであるが、神を知り始めた後にさらに罪を犯すことには、もはやいかなる許しもないということである。
et quidem hoc tam uiri quam mulieres, tam pueri quam puellae, sexus omnis adque omnis aetas obseruet et curet pro religione et fide quam Deo debet, ne quod sanctum et purum de Domini dignatione percipitur minus sollicito timore teneatur.
そして実に、男も女も、少年も少女も、あらゆる性別とあらゆる年齢の者が、神に対して負う宗教と信仰のために、このことを守り、注意すべきである。 主の恵みによって受け取られる聖なる清いものが、怠慢な恐れによっておろそかに保たれることがないように。
§3Nunc nobis ad nirgines sermo est, quarum quo sublimior gloria est maior et cura est.
今や、私たちの話は処女たちに向けられている。 彼女たちの栄光が高ければ高いほど、配慮もまたより大きくなる。
flos est ille ecclesiastici germinis, decus adque ornamentum gratiae spiritalis, laeta indoles, laudis et honoris opus integrum adque incorruptum, Dei imago respondens ad sanctimoniam Domini, inlustrior portio gregis Christi.
彼女たちは教会という芽の開花であり、霊的な恵みの美と装飾であり、喜ばしい素質であり、賛美と誉れの完全にして朽ちない業であり、主の聖性に一致する神の似姿であり、キリストの群れのより輝かしい部分である。
gaudet per illas adque in illis largiter floret ecclesiae matris gloriosa fecunditas, quantoque plus copiosa uirginitas numero suo addit, gaudium matris augescit.
母なる教会の栄光ある多産さは、彼女たちを通じて喜び、彼女たちの中で豊かに花開く。 豊かな処女性がその数を増せば増すほど、母の喜びは増大する。
ad has loquimur, has adhortamur adfectu potius quam potestate nec quo extremi et minimi et humilitatis nostrae admodum conscii aliquid ad censuram licentiae uindicemus, sed quod ad sollicitudinem magis cauti plus de diaboli infestatione timeamus.
私たちは彼女たちに向けて語り、権力によってではなく、むしろ愛情によって彼女たちを勧告する。 それは、最も卑しく最小の者であり、自らの謙遜を十分に自覚している私たちが、放縦への非難のために何かを主張しようとするからではなく、むしろ配慮においてより慎重であり、悪魔の襲撃をより恐れているからである。