§6Aqua nostra non est aliena, uirgo est et sancta.
私たちの水は異質なものではなく、処女であり聖なるものです。
in fontem nostrum descendit spiritus, quos irrorat sancti sunt.
私たちの泉には霊が降り、霊が潤す人々は聖なる者となります。
uideant qua temeritate pollutos astruant, quos talibus undis aspersos nouerint.
そのような水で洗礼を施されたと彼らが知っている人々を、彼らがどれほどの無謀さをもって汚れていると主張しているのか、彼ら自身でよく見るがよい。
o sacrilegam nouitatem, o uocem impiam! sanctificauit deus aquas in initio mundi per spiritus incubationem.
おお、不敬な目新しさよ、おお、不信心な声よ! 神は世界の初めに、霊が覆うことによって水を聖化されました。
ex eis tot et tanta prodierunt miracula. , quae de aquarum nostrarum sanctitate nos erudirent et de ueritate quorum umbrae erant instruerent et de regeneratione quam in aquis haurimus certos facerent, et eas alienas uocant et ab his abstinent et mendaces dicunt et omnem eis fidem abrogant.
それらから、非常に多くのかつ偉大な奇跡が生じましたが、それは私たちの水の聖性について私たちを教え、その影であった真理について私たちを導き、私たちが水の中で汲み取る新生について私たちを確信させるためのものでした。 それなのに、彼らはそれらを異質なものと呼び、それらを避け、偽りであると言い、それらに対するすべての信頼を否定するのです。
erit itaque uerax aqua Primiani, quem tam immani anathemate percussistis, quem tantorum scelerum in uestro conuentu reum iudicastis nec tamen quos baptizauit iterum tinxistis, et ecclesiae catholicae, columbae nostrae, sponsae immaculatae, infideles impurae mendaces aquae apud eos erunt? dicent forsan: (mendaces erant qui Primianum innocentem damnarunt, et ideo eius aquae mendaces non fuerunt\'.
とすれば、あなたがたがそれほど恐ろしい破門をもって打ち倒し、あなたがたの集会においてそれほど大きな罪の有罪判決を下しながらも、彼が洗礼を施した人々には再び洗礼を施さなかった、あのプリミアヌスの水は真実であり、カトリック教会、すなわち私たちの鳩、汚れなき花嫁の水は、彼らにとって不誠実で不浄で偽りの水となるというのですか。 彼らは、あるいはこう言うかもしれません。 「罪のないプリミアヌスを罪に定めた者たちが嘘つきであったのであり、したがって彼の水は偽りではなかったのだ」と。
sed quid dicent de Feliciano et Praetextato, qui Primianum damnauerunt et ab illo tam grandi schismate discesserant? an quos baptizauerant noua et recenti tinctione ecclesiae suae pepererunt? nequaquam.
しかし、プリミアヌスを罪に定め、あれほど大きな分裂をもって彼から離脱したフェリキアヌスとプラエテクスタトゥスについては、彼らは何と言うでしょうか。 彼らが洗礼を施していた人々を、新しく最近の洗礼によって自分たちの教会へと産み落としたのですか。 決してそうではありません。
Feliciani et Praetextati aquae fideles, qui postmodum coierunt et aduersus ecclesiam catholicam insani foederis communione conspirauerunt, aquae uero nostrae infideles et profanae? o insana et peruersa cogitatio!
のちに連合し、狂気の同盟の交わりをもってカトリック教会に対して共謀したフェリキアヌスとプラエテクスタトゥスの水は真実であり、私たちの水は不誠実で世俗的なものであるというのですか。 おお、狂気にして歪んだ思考よ!
§7Addunt etiam: qui baptizatur a mortuo quid est lauacrum eius? erratis, miseri, non intellegentes scripturas.
彼らはさらに付け加えます。 「死者によって洗礼を施される者、その洗い(洗礼)は何になるのか」と。 哀れな者たちよ、あなたがたは聖書を理解せず、誤っています。
non dicimus baptismum, quo tingunt illi quos uelut mortuos a uiuorum communione separamus, nihil esse, sed nihil prodesse, quamdiu inter mortuos uiuitur.
私たちが、いわば死者のように生者の交わりから引き離す人々が施す洗礼が何ものでもないと言っているのではなく、死者の間で生きている限り、それは何の役にも立たないと言っているのです。
tolle quod obest, iam prodest;
障害となるものを取り除きなさい。 そうすれば直ちに有益になります。
quod extra accepisti proficiet cum intus fueris.
外で受け取ったものは、あなたが内に入るときに役立つのです。
emenda baptizatum, sufficit.
洗礼を受けた者を改めなさい、それで十分です。
latens in semine uirtus incrementa sumet, spiritum dei ex alto induet, et qui in Christo per baptismum sepultus fuerat licet foris, postquam in ecclesiae sinum admissus fuerit et mortuos reliquerit sepelire mortuos suos, sentiet aquam fidelem nec haereticorum contagiis pollutam et paternam uocem ad cor audiet: ecce filius meus mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est.
種の中に潜む力が増大し、いと高きところから神の霊を身にまとうでしょう。 そして、たとえ外においてであれ、洗礼を通じてキリストのうちに葬られていた者は、教会の懐に受け入れられ、死者たちにその死者たちを葬るに任せて立ち去ったのちに、異端者の汚れによって汚されてはいない真実の水を感じ、心に父親の声を聴くでしょう。 「見よ、私の息子は死んでいたが生き返り、失われていたが見いだされた。
filius meus, quem obstetricantibus undis genueram, mortuus erat, quia de spiritu meo non uiuebat, et reuixit, quia abiecto mortuorum consortio ad locum uitae rediit;
私が助産する水を通じて産んだ私の息子は、私の霊によって生きていなかったので死んでいたが、死者たちの交わりを捨てて命の場所へと戻ったので生き返った。
perierat, quia eodem cum impiis naufragio abreptus fuerat, inuentus est,. quia per salutarem tabulam, hoc est paenitentiam, tandem portui, hoc est ecclesiae, redditus.
不信心な者たちと同じ難破に巻き込まれてさらわれたため失われていたが、救いの板、すなわち悔い改めを通じて、ついに港、すなわち教会へと返されたため、見いだされた」と。
ut hoc de illis eueniat, fratres, quam obnixe possumus a domino petamus, ut, quemadmodum unus est baptismus, una aqua, una fides, sic etiam una caritatis professio nec inter nos alia amplius audiatur quam meliorum charismatum aemulatio.
兄弟たちよ、このことが彼らについて起きるように、私たちができる限りひたむきに主へと願い求めましょう。 それは、一つの洗礼、一つの水、一つの信仰があるように、愛の表明も一つであり、私たちの間でもはや、より優れた恵みを競い合うこと以外の争いが聞かれなくなるためです。