§24Resurget igitur corpus secundum christianae fidem, quae fallere non potest.
したがって、体は欺くことのないキリスト教の信仰に従って復活する。
quod cui uidetur incredibile, qualis nunc sit caro adtendit, qualis autem futura sit non considerat: quia illo tempore inmutationis angelicae non iam caro erit et sanguis, sed tantum corpus.
これが信じがたいと思われる人は、肉が現在いかなるものであるかに注目し、将来いかなるものになるかを考慮していない。 なぜなら、天使のような変化のその時には、もはや肉と血ではなく、ただ体となるからである。
cum enim de carne apostolus loqueretur, alia, inquit, caro pecorum, alia uolucrum, alia piscium, alia serpentum. et corpora caelestia, et corpora terrestria.
というのも、使徒は肉について語ったとき、「獣の肉、鳥の肉、魚の肉、這うものの肉はそれぞれ異なる」と言い、また「天の体もあり、地の体もある」と言ったからである。
non enim dixit: et caro caelestis, dixit autem: et caelestia et terrestria corpora.
なぜなら、彼は「天の肉」とは言わず、かえって「天の体と地の体」と言ったからである。
omnis enim caro etiam corpus est, non autem omne corpus etiam caro est: primo in istis terrestribus, quoniam lignum corpus est, sed non caro;
すべての肉は体でもあるが、すべての体が肉でもあるわけではない。 第一に、これら地のものにおいて、木は体であるが肉ではない。
hominis autem uel pecoris et corpus et caro est;
しかし、人間のものや獣のものは体でもあり肉でもある。
in caelestibus uero nulla caro, sed corpora simplicia et lucida, quae appellat apostolus spiritalia, nonnulli autem uocant aetherea.
これに対して、天のものにおいては肉はまったくなく、単純で輝かしい体があり、それを使徒は霊的な体と呼び、一部の人々はアイテール的な体と呼んでいる。
et ideo non carnis resurrectioni contradicit illud, quod ait: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, sed quale futurum sit, quod nunc caro et sanguis est, praedicat, in qualem naturam quisquis hanc carnem conuerti posse non credit, gradibus ducendus est ad fidem.
したがって、「肉と血は神の国を相続しない」という彼のあの言葉は、肉の復活に矛盾するものではなく、むしろ、現在は肉と血であるものが将来どのようなものになるかを彼は宣べ伝えているのである。 この肉がどのような本性へと変化し得るかを信じない者は、段階を経て信仰へと導かれねばならない。
si enim ab eo quaeras, utrum terra in aquam possit conuerti, propter uicinitatem non ei uidetur incredibile.
もし彼に、地が水へと変化し得るかを問うなら、近接性のゆえに、彼にはそれが信じがたいこととは思われない。
rursus si quaeras utrum aqua possit in aerem, neque hoc absurdum esse respondet;
再び、水が空気へと変化し得るかを問うなら、これも不条理ではないと彼は答える。
uicina enim sunt sibi.
なぜなら、それらは互いに近いからである。
et de aere si quaeras, utrum in aethereum corpus, id est in caeleste possit mutari, iam ipsa uicinitas persuadet.
そして空気について、それがアイテール的な体、すなわち天の体へと変化し得るかを問うなら、まさにその近接性自体が彼を納得させる。
quod ergo per hos gradus fieri posse concedit, ut terra in corpus aethereum conuertatur, cur non accedente dei uoluntate, qua corpus humanum super aquas potuit ambulare, celerrime id fieri posse, quemadmodum dictum est: in ictu oculi, sine ullis talibus gradibus credit, sicut plerumque fumus in flammam mira celeritate conuertitur? caro enim nostra utique ex terra est;
したがって、地がアイテール的な体へと変化することがこれらの段階を経て可能であると認めるのなら、なぜ神の意志――これによって人間の体は水の上を歩くことができたのであるが――が加わることで、書かれているように「またたく間に」、そのような段階を一切経ずに、きわめて速やかにそれが可能であることを信じないのか。 それは、煙がしばしば驚くべき速さで炎へと変化するようなものである。 というのも、私たちの肉はまさしく地からできているからである。
philosophi autem, quorum argumentis saepius resurrectioni carnis resistitur, quibus asserunt nullum esse posse terrenum corpus in caelo, omne corpus in omne corpus conuerti et mutari posse concedunt.
しかし、肉の復活に抵抗するためにその論拠がしばしば用いられ、それによって天にはいかなる地の体もあり得ないと主張する哲学者たちも、すべての体がすべての体へと変化し、移り変わり得ることを認めている。
qua corporis resurrectione facta a temporis condicione liberati aeterna uita ineffabili caritate atque stabilitate [sine corruptione] perfruemur.
この体の復活が遂げられたとき、私たちは時間の条件から解放され、言いつくしがたい愛と安定性のうちで永遠の命を享受するであろう。
tunc enim fiet illud, quod scriptum est: absorta est mors in uictoria.
そのとき、次のように書かれていることが実現する。 「死は勝利に飲み込まれた。
ubi est, mors, aculeus tuus ubi est, mors, contentio tua?
死よ、お前の刺はどこにあるのか。 死よ、お前の闘いはどこにあるのか。
§25Haec est fides, quae paucis uerbis tenenda in symbolo nouellis christianis datur.
」これが、信条において少ない言葉で保持されるべきものとして、新米のキリスト教徒に与えられる信仰である。
quae pauca uerba fidelibus nota sunt, ut credendo subiugentur deo, subiugati recte uiuant, recte uiuendo cor mundent, corde mundato quod credunt intellegant.
信者たちに知られているこれらの少ない言葉は、彼らが信じることによって神に服従し、服従して正しく生き、正しく生きることによって心を清め、清められた心によって、自らが信じていることを理解するためである。
§retractationesLOCI LIBR. RETRACTATIONVM.
De fide et symbolo pag.
『再考録』の箇所の目録。
30, 16 sqq.
『信仰と信条について』30ページ16行以下。
Retract. I 17.
『再考録』第1巻第17章。
In hoc libro cum de resurrectione ageretur.
この書物において復活について論じられたとき、私は次のように言った。
resurget, inquam, corpus secundum christianam fidem, quae fallere non potest.
「したがって、体はキリスト教の信仰に従って復活する。 この信仰は欺くことがない。
quod cui uidetur incredibile, qualis sit nunc caro adtendit, qualis autem tunc futura sit, non considerat, quia illo tempore immutationis angelicae non iam caro erit et sanguis, sed tantum corpus et cetera quae ibi de corporum terrestrium in corpora caelestia mutatione disserui, quoniam dixit apostolus, cum inde loqueretur: caro et sanguis regnum dei non possidebunt.
これが信じがたいと思われる人は、肉が今いかなるものであるかに注目し、将来いかなるものになるかを考慮していない。 なぜなら、天使のような変化のその時には、もはや肉と血ではなく、ただ体となるからである」等々。 そこで私は、地の体が天の体へと変化することについて論じた。 なぜなら使徒がそれについて語ったときに、「肉と血は神の国を相続しない」と言ったからである。
sed quisquis ea sic accipit, ut existimet ita corpus terrenum, quale nunc habemus, in corpus caeleste resurrectione mutari, ut nec membra ista nec carnis sit futura substantia, procul dubio corrigendus est, commonitus de corpore domini, qui post resurrectionem in eisdem membris non solum conspiciendus oculis, uerum etiam manibus tractandus apparuit carnemque se habere etiam sermone firmauit dicens: palpate et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere.
しかし、これらのことをそのように受け取り、復活において、私たちが今持っているような地の体が天の体へと変化するのは、これらの肢体も肉の実質も将来存在しなくなるような仕方でである、と考える者がいるなら、その者は間違いなく正されるべきであり、主の体について思い起こさせられるべきである。 主は復活の後、同じ肢体をもって、目で見られるだけでなく、手で触れられる者として現れ、また言葉によっても、ご自分が肉を持っていることを次のように言って確言されたのである。 「触って、見なさい。 霊には、あなた方が私にあるのを見るような、肉と骨はないのだから。
unde constat apostolum non carnis substantiam negasse in dei regno futuram, sed aut homines, qui secundum carnem uiuunt, carnis et sanguinis nomine nuncupasse aut ipsam carnis corruptionem, quae tunc utique nulla erit.
」このことから、使徒は神の国において肉の実質が存在することを否定したのではなく、肉に従って生きる人々を「肉と血」という名で呼んだか、あるいは、その時には確実になくなっているところの、肉の朽ちること自体をそう呼んだのであることが明らかである。
nam cum dixisset: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, bene intellegitur tamquam exponendo quid dixerit continuo subdidisse: neque corruptio incorruptionem possidebit.
なぜなら、「肉と血は神の国を相続しない」と言った後、自分が言ったことを説明するかのように、「また、朽ちるものは朽ちないものを相続しない」と直ちに付け加えたと解するのがもっともだからである。
de qua re ad persuadendum infidelibus difficili diligenter, quantum potui, me disseruisse reperiet, quisquis de ciuitate dei legerit uolumen.
このこと――不信心者たちを説得するのが困難な事柄――について、私ができる限り入念に論じたことは、『神の国について』の巻を読めば誰にでもわかるであろう。